Maria Böhmer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Maria Böhmer
Res apud Vicidata repertae:
Maria Böhmer: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1950; Moguntiacum
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus Dietae Foederalis Germaniae
Munus: politicus, professor
Patronus: Heidelberg University of Education

Memoria

Laurae: Officer's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Maria Böhmer 2014

Maria Böhmer (nata die 23 Aprilis 1950 Moguntiaci) rerum politicarum perita ac sodalis factionis CDU est.

Professio[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis adepta est, Böhmer Moguntiaci mathematicae, physicae, rebus publicis atque paedagogiae studebat, ut magistra fieret. Anno 1971 primam probationem accepit et anno 1974 doctor promota est. Eodem loco anno 1982 habilitata et ab anno 2001 professor universitatis paedagogiae Heidelbergensis est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Böhmer anno 1985 ad CDU factionem accessit et anno 1990 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa et postea septies reelecta est. Comitiis anni 2017 hoc munus non iam petivit et e Dieta Foederali decessit. Annis 2001 ad 2015 praeside foederali Unionis Feminarum fungebatur. Annis 2005 ad 2013 ministra statalis Cancellariae foederali attributa et legata migrationis et ad ad integrandos peregrinos erat. Deinde usque ad annum 2018 ministra statali in officio rerum externarum fungebatur. [1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]