Jump to content

Margarita de Cortona

E Vicipaedia
Wikidata Margarita de Cortona
Res apud Vicidata repertae:
Margarita de Cortona: imago
Margarita de Cortona: imago
Nativitas: 1247; Lavianum
Obitus: 22 Februarii 1297; Cortona

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 22 Februarii)

Margarita de Cortona[1] (nata in Laviano, prope Perusiam, anno 1247, mortua Cortonae, die 22 Februarii 1297) fuit religiosa pertinens ad Tertium Ordinem S. Francisci. Anno 1728 a papa Benedicto XIII sancta proclamata est.

Jacopo Alessandro Calvi, Sancta Margarita de Cortona (sec. XVIII)

Martyrologium Romanum

[recensere | fontem recensere]

In Martyrologio Romano de ea legitur:[2] "Cortónae in Etruria, sanctae Margaríte, quae, morte amásii veheménter commóta, iunióris aetátis máculas salutári paeniténtia detérsit et, in Tértium Ordinem Sancti Francisci excépta, ad miram rerum caeléstium contemplatiónem recéssit, supérnis charismátibus a Deo exornáta".

Biographia a confessario Fra Giunta Bevegnati conscripta[3] numerosas exstases visionesque sanctae Margaritae describens eam sanctam Italiae mediae notissimam fecit.

  1. Fons nominis: Tabella paschalis
  2. Cf. Martyrologium Romanum, 2004, p. 160
  3. In: AA. SS., mense Februario, die 22

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam de Cortona spectant.
  • Ekkart Sauser, "MARGARETA von Cortona" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 21 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-110-3) , columnae 901–902 (Theodisce)
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Dizionario biografico degli Italiani Treccani 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!