Jump to content

Margarita Thunberg

E Vicipaedia
−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Margarita Thunberg
Res apud Vicidata repertae:
Margarita Thunberg: imago
Margarita Thunberg: imago
Margarita Thunberg: subscriptio
Margarita Thunberg: subscriptio
Nativitas: 3 Ianuarii 2003; Holmia
Patria: Suecia
Nomen nativum: Greta Tintin Eleonora Ernman Thunberg

Familia

Genitores: Svante Thunberg; Malena Ernman
Thunberg mense Aprili 2019
Birota quae verba Thunbergiana commemorat, Holmiae, 11 Septembris 2018
Titulus: "Sequere Gretam!" Berolini, 14 Decembris 2018

Margarita Thunberg, seu Greta Thunberg[1][2] (nata Holmiae die 3 Ianuarii 2003), est discipula et activista oecologismi Suecica, quae circumiecta naturalia salvare conatur, calefactioni globali contradicens. A die 20 Augusti 2018, operistitium scholarum pro rebus climaticis contraque calefactionem globalem initiavit,[3] quod origo motus Dierum Veneris pro posteritate fuit; die 15 Martii 2019 late operistiis celebrationes fiebant.

Ipsa vegetarianista generationem carbonii dioxidii vituperat, et usum aëroplanorum dissuadet.[4] Mense Aprili 2019, ab Ioanne Claudio Juncker, praeside Commissionis Europaeae, reductionem ratione 80 centesimis CO2 postulat.? Candidata laureatorum Praemi Nobeliani Pacis nominata est.[5] Anno 2019 Praemium Recte Vivendi accepit. Et anno 2022, librum The Climate Book (Liber de climate) publicavit.

Margarita Thunberg et iura humana protegere contre bellum et casu Ucraina, Carabachiae Superioris et Palaestinae conata et die 9 Iunii 2025, linter auxilii humanitarii ad lacina Gazeticam in qua Margarita erat in costodia datur a milite Israël,[6] tamen liberta die 10 Iunii 2025 est.

  1. Novocomensis, Andreas (21 Iulii 2020). LARGITIO DE AERE - De Gretae dono. . Ephemeris: "Suetica puella Greta Thunberg annos XVII nata inter notissimos in toto orbe omnibus numeratur."
  2. Austriacus, Marcus (5 Novembris 2021). GRETAE CONQVESTIO - De aeris re. . Ephemeris: "Puella Suetia Greta Thunberg, quae maxime pro climatis tutela iam a nonnullis annis pugnauit, hodie de congressu "Cop26" ad aerem tuendum praeloquitur."
  3. , CNN, 13 Februarii 2019.
  4. Quod ad Davos a ferrivia et ad Novum Eboracum a navi iit ad conferentias internationalem oecologiae participandum, cum tempore longuo.
  5. Huffington Post.
  6. Gaza activists' aid boat with Greta Thunberg on board docks in Israel

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam Thunberg spectant.
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon