Margarita Honecker

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Margarita Honecker anno 1986.

Margarita (Theod. Margot) Honecker (nata 17 Aprilis 1927 Salinis Saxonicis nomine Margareta Feist; mortua Iacobopoli Chiliae die 6 Maii 2016) fuit politicarum rerum perita Rei publicae Democraticae Germanicae et uxor Erici Honecker, capitis Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius sutor, mater opifex erat, quae anno 1940 mortua est. Margarita tirocinium mercatoris fecit et telephonista laboravit.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Honecker sodalis Factionis Communisticae Germanicae et Iuventutis Theodiscae Liberae, foederis iuvenum Communistarum Zonae Sovieticae et deinde Rei publicae Democraticae Germanicae, facta est. Brevi tempore inter regentes huius foederis accepta est. Hoc tempore et Ericum Honecker cognovit atque eius amata facta est. Postea Honecker divortium cum prima uxore fecit et anno 1953 Margaritam in matrimonium duxit. Ipsa ab anno 1949 legata Camerae Popularis electa est et ad finem dictaturae anno 1989 mansit. Ab anno 1963 Administra Institutionis Publicae erat et liberos omnibus modis ideologia communistica erudire nitebatur. Itaque anno 1978 in scholis RDG pueri ut puellae doctrinam militarem (Wehrkunde) ediscere coacti sunt, quamquam ecclesiae id negabant.

Casus et exilium[recensere | fontem recensere]

Anno 1989, cum cives RDG dictaturam communisticam tollerent, Margarita Honecker omnes magistratus amisit: 2 Novembris 1989 aministra se recessit. Anno 1990 criminum politicorum accusata una cum marito Moscoviam fugit, postea, cum Ericus in Germaniam traderetur, anno 1992 in Chiliam fugit, ubi filia eorum vixit. Anno 1993 etiam Ericus eo venit, postquam iudicium in eum ob malam valetudinem finitum est. Initio anni 1994 Ericus mortuus est, sed Margarita usque ad mortem suam Sanctiacobi vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Biographia (Theodisce)
  • Curriculum vitae (Theodisce)