Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 73°S 112°W / 73°S 112°W / -73; -112

Mare Amundsenianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regio Maris Amundseniani Antarcticae.
Mons glacialis in Mari Amundseniano.
Magnus mons glacialis B-22 se ex mole conglaciata Thwaites eripit, cum reliquiis montis glacialis B-21 ex Mole Conglaciata Insulae Pinorum in Sinu Insulae Pinorum (parte dextra).

Mare Amundsenianum,[1][2] bracchium Oceani Australi ante Terram Mariae Byrd in Antarctica occidentali situm, inter Caput Flying Fish (septentrionalem occidentalemque Insulae Thurstonianae apicem) ad orientem versus et Caput Dart Insulae Siple ad occidentem versus patet. Caput Flying Fish est fines Maris Amundseniani et Maris Bellingshauseniani. Hoc autem mare marginale Oceani Australis inter maria Amundsenianum et Rossianum ad occidentem Capitis Dart nomine scientifico iam caret. Expeditio Norvegica annorum 1928 et 1929, Nils Larsen navarcho, hoc corpus aquae ex Rodoaldo Amundsen, exploratore polari Norvegico, nominavit, cum hanc regionem mense Februario anno 1929 exploraret.[3]

Mare Amundsenianum gelu plerumque tegitur, et Lingua Molis Conglaciatae Thwaites in id prominet. Lamina glaciei quae in mare hic defluit est 3 fere chiliometra crassum, prope magnitudinem Texiae, quae regio, Sinuatio Maris Amundseniani[4][5] appellata, unam ex tribus maioribus glaciei exsiccatae pelvibus Laminae Glaciei Antarcticae Occidentalis constituit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Rhododendron amundsenianum, nomen biologicum, vocabulum amundsenianus -a -umhoc sensu adhibitum attestatur.
  3. "Amundsen Sea,"' en:Geographic Names Information System, en:United States Geological Survey.
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  5. Anglice Amundsen Sea Embayment.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barley, Shanta. 2010. "Major Antarctic glacier is 'past its tipping point." New Scientist, 13 Ianuarii. Archivum.
  • Katz, R. F., et M. G. Worster. 2010. "Stability of ice sheet grounding lines." Proceedings of the Royal Society A 466 (2118): 1597. Bibcode:2010RSPSA.466.1597K. doi:10.1098/rspa.2009.0434.
  • Lubin, Dan, et Robert Massom. 2006. Polar Remote Sensing. Novi Eboraci: Springer Science+Business Media.
  • Schnellnhuber, Hans Joachim, ed. 2006. Avoiding Dangerous Climate Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Payne, A. J., A. Vieli, A. P. Shepherd, D. J. Wingham, et E. Rignot. 2004. "Recent dramatic thinning of largest West Antarctic ice stream triggered by oceans." Geophysical Research Letters 31 (23): L23401. Bibcode 2004GeoRL..3123401P. Citeseerx 10.1.1.1001.6901. doi:10.1029/2004GL021284.
  • Shepherd, A. P., D. J. Wingham, et E. Rignot. 2004. "Warm ocean is eroding West Antarctic Ice Sheet." Geophysical Research Letters 31 (23): L23402. Bibcode:2004GeoRL..3123402S. doi:10.1029/2004GL021106. PDF.
  • Thoma, M., A. Jenkins, D. Holland, et S. Jacobs. 2008. "Modelling Circumpolar Deep Water intrusions on the Amundsen Sea continental shelf, Antarctica." Geophysical Research Letters 35 (18): L18602. Bibcode:2008GeoRL..3518602T. doi:10.1029/2008GL034939. PDF.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 73°0′0″S 112°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия