Marcus Valerius Messalla (consul 32 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Valerius Messalla (natus saeculo 1 a.C.n., mortuus ignoto anno) senator Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Valerius Messalla Rufus anno 53 a.C.n. consul fuit, frater Potitus Valerius Messala anno 29 a.C.n. consul suffectus erat. Ipse Marcum Valerium Messallam Barbatum Appianum, consulem ordinarium anni 12 a.C.n. adoptavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Triumvir monetalis (vel quaestor?)[1] anno 53 a.C.n. fortasse fuit siquidem denarium MESSAL.F inscriptum[2] cudi iussit addito titulo PATRE COS (etenim pater eius illo anno consulatum gerebat) et litteris SC (senatusconsulto) : in quo denario dea Roma galeata ex una parte conspicua est, ex altera sella curulis supra diadema sceptro circumvolutum, quod ad gloriosissimum e maioribus eius referri solet, Publium Valerium Publicolam qui regno abrogato consulum imperium instituit[3]. Anno 32 a.C.n. Marcus Valerius Messala consul suffectus creatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam litterae SC indicare possunt senatum non triumviris sed aliis magistratibus illos denarios cudendos mandasse.
  2. Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13.
  3. Sella currulis insigne consulum et praetorum, sceptrum et diadema regum erat.
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1100