Marcus Tullius Cerialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Tullius Cerialis (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 100 vel postea) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Tullius anno 90 consul suffectus creatus est[1]. Anno 99 vel 100 in iudicio repetundarum apud senatum contra Marium Priscum consularem habito, cum Plinius Minor et Tacitus accusatores essent, "iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri"[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 905
  2. Plinius Minor, Epistulae, II 11,9; in hoc loco autem nomen "Tuccium" invenimus, sed hae litterae corruptae esse videntur