Marcus Pontius Laelianus Larcius Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Pontius Laelianus Larcius Sabinus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Pontius Laelianus, frater Marcus Pontius Laelianus erat. Hadriano imperatore regnante cursum honorum coepit. Fuit legatus Augusti pro praetore Pannoniae Inferioris, tum circa annum 144 consul suffectus creatus est. Annis 146 ad usque 149 legatus Pannoniae Superioris, deinde annis 150 ad usque 154 legatus Syriae erat. Bello Parthico comes Lucii Veri donis militariis ornatus est. Senatus ei statuam in foro Traiani erexit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 140-141