Marcus Poetelius M.f. Libo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Poetelius M.f. Libo (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Marcus Poetelius anno 314 a.C.n. una cum collega Gaio Sulpicio Ser.f. Longo victor contra Samnies certavit[1]. Anno 313 a.C.n. verisimile magister equitum dictatoris Gaii Poetelii C.f. Q.n. Libonis Visoli fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IX 24-26


Antecessores:
Lucius Papirius Cursor IV et Quintus Publilius Q.f. Philo IV
Consul
314 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio Ser.f. Longo
Successores:
Lucius Papirius Cursor V, Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II