Marcus Nonius Arrius Mucianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Nonius Arrius Mucianus (quo anno natus mortuusque sit, nescimus) fuit senator Romanus ex Verona. Pater eius verissimile Marcus Nonius Arrius Mucianus Manlius Carbo, consul suffectus anni 154. Uxor eius fuit Sextia Asinia Polla. Anno 201 sub Septimio Severo imperatore consul ordinarius factus est. Ab anno 204 quindecimvir sacris faciundis fuit. Urbs patria Verona eum propter largitiones statua honoravit.


Antecessores:
Tiberius Claudius Severus Proculus et Gaius Aufidius Victorinus
Consul
201
cum
Lucio Annio Fabiano
Successores:
Imp. Caesar Lucius Septimius Severus Pertinax Augustus III et Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus