Latinitas bona

Marcus Iunius Silanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Iunius Silanus (natus ante 67 a.C.n., mortuus post 17 a.C.n.) anno 43 a.C.n. tribunus militum Marci Aemilii Lepidi fuit. Anno 34 a.C.n. vel 33 a.C.n. quaestor pro consule in Graeciam missus est. A Cleopatra irrisus[1] ad Octavianum transfugit, qui eum anno 25 a.C.n. collegam consulatus ordinarii fecit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus Antonius 59
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 65


Antecessores:
Imperator Caesar Augustus VIII et Titus Statilius Taurus II
Consul
25 a.C.n.
cum
Imperatore Caesare Augusto IX
Successores:
Imperator Caesar Augustus X et Gaius Norbanus Flaccus