Marcus Iunius Brutus (tribunus plebis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Iunius Brutus (mortuus 77 a.C.n.) erat tribunus plebis anno 83 a.C.n. ac postea socius Marci Aemilii Lepidi in popularium seditione anni 78/77 a.C.n. Iussu Pompei necatus est.

De gente[recensere | fontem recensere]

Nobili Iuniorum gente ortus Marcus Iunius Brutus Serviliam, filiam Quinti Servilii Caepionis, uxorem duxit e qua filium genuit qui postea Idibus Martiis dictatorem Gaium Iulium Caesarem occidit. Per matrem Liviam illa Servilia soror uterina Catonis Uticensis erat cuius filia postea uxor Bruti filii fuit. Bruto patre mortuo Brutus filius a fratre matris Serviliae, Quinto Servilio Caepione nomine, adoptatus est, unde Marcus Iunius Brutus Caepio nominabatur.

Qui fuerint parentes Marci Iunii Bruti non traditum est. Iunii Bruti originem suam ad conditorem mythicum reipublicae liberae, Lucium Iunium Brutum, gloriose referre solebant et Cicero illam cognationem memorabat ut amicum Brutum impelleret ad maiores suos, regum expulsores, imitandos. Iam tunc tamen multi de ea re dubitabant quoniam gens Iunia plebeia erat[1].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 83 a.C.n. tribunus plebis[2] coloniam Capuam deduxit[3].
  • Post Syllanam victoriam (82 a.C.n.) factionis popularis rebus consulere non destitit. Itaque anno 77 a.C.n. ineunte Lepidus proconsul eum seditionis socium habuit et terga cum exercitu tuentem in Gallia Cisalpina reliquit dum ipse ex Etruria copias Romam ducit adversus senatores qui senatum consultum ultimum edixerant. Mox Lepido fugato Pompeius contra Brutum contendit atque eum Mutinae obsedit. Cum milites ad Pompeium transfugerent Brutus sese in fidem victoris dedit et in Galliam abiit ubi iussu Pompei necatus est.

Quae caedes apud multos Pompeio opprobrio fuit[4]. Cur enim Brutum deditum sustulit ? Fortasse quia ita senatus consultum ultimum interpretabatur. Fortasse etiam quia Sullanus dux ita agere instigante dictatore consueverat : iam enim Papirium Carbonem in Sicilia et Domitium Ahenobarbum in Africa, popularium duces, simili modo necari iusserat. Postea quoque Perpernam in Hispania captivum anno 72 a.C.n. interfecit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 361-363 Hic legere potes. A Sylla proscriptum esse putat (non omnes consentiunt).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Brutus 1.
  2. Cicero, Pro Quinctio 20-21.
  3. Cicero, De lege agraria ii. 89-92 et 98. Paulus Harvey, "Cicero, Consius, and Capua : II. Cicero and M. Brutus' Colony", Athenaeum, 1982(70) : 145-170.
  4. Plutarchus, Pompeius 4. Sallustius (pseudo?), Ep. ad Caesarem II,4,1.