Marcus Hunter (philologus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Hunter, vulgo plene John Mark Somers Hunter, denuo Sir Mark Hunter (1865-1932)[1] fuit praefectus scholarum superiorum in India Britannica et auctor librorum de litteris Anglicis scholasticorum. Fuit director collegii Regiminis[en] iuxta Coimbatore et professor Collegii Praesidialis Maderaspatani in urbe; postea professor Collegii Gubernii in urbe Rangoon annis 1918-1920 et praeses commissionis de universitate creanda et director instructionis publicae Birmaniae sub Imperio Britannico. Die 12 Iulii 1920 legem de hac re in concilio gubernatoris legislativo promovit. Lege recepto, universitate Yangonensi mense Decembri constituta, Marcus Hunter professor universitatis factus est. Circa annum 1930 fuit sodalis Societatis Imperii Indici[en].

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Politics and Character in Shakespeare's "Julius Caesar" (1931)
  • Spelling Reform: warranted by history Textus
Editiones scholasticae
  • Carlyle's Hero as Man of Letters
  • Carlyle's Hero as Divinity
  • (cum Cecil M. Barrow) De Quincey's Revolt of the Tartars and The English Mail-Coach
  • De Quincey's Opium Eater[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aye Kyaw, The Voice of Young Burma (Singapurae: Institute of Southeast Asian Studies, 1993) pp. 17-18, 31.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!