Marcus Fettes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Marcus Fettes Kalendis Augustis 2015 Insulae orationem habens in Universali Congressu

Marcus Fettes (natus die 21 Iunii 1961 in Civitatibus Foederatis Americae) esperantista et professor universitarius in Canada de arte educatoria est. Anno 2013 est creatus Reykiavicae praeses Universalis Societatis Esperanticae.[1] Munus id deposuit sex annos post.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum puer decem annorum fuit cum parentibus originis Britannicae in Novam Zelandiam iit. In Universitate Cantabrigiensi diplomate laureatus est. Anno 1986 de biologia moleculari ad universitatem Columbiae Britannicae magisterium habuit. Sed repente studiorum genera omnino mutavit scribens thesim de arte educatoria anno 2000 Toronti. Anno 1990 in matrimonium duxerat Canadiensem Beverly Olds et inde ab anno 1992 commigravit Ottaviam. Nostris diebus docens est in Universitate Simon Fraser. Anno 2003 de educatione infantium indigenarum studia amplissima incohatus est.

In Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Avunculus Christophorus Fettes, qui in Associatione Esperantica Hiberniae operam diu navaverat, Marcum ad Esperantica duxit anno 1975. Cum Marcus in Anglia et in Canada studendi caussa degeret, motioni Esperanticae se aggregavit. Anno 1984 parando Congressui universali LXIX Vancuverii operam turba praeparatoria dabat. Annis a 1986 ad 1992 periodicum Esperanto, commentarios Universalis Societatis Esperanticae officiales, moderatus est. Anno 1991 tractationem edidit cum titulo Al unu lingvo por Eŭropo? La estonco de la Eŭropa Babelo ubi agitur de quaestionibus linguisticae hegemoniae in Europa ardentibus.

Anno 1992 moderator rubricae "La monda vilaĝo" periodici Belgici Monato factus est; ibi mansit usque annum 1995. Eodem anno collaborationem iniit cum opere fundato Americano Esperantic Studies Foundation, cuius director proclamatus est anno 2000. Anno 2013 esperantista anni honorarius electus est.

Mense Iulio anni 1996 Pragae Marcus Fettes una cum aliis notissimum Manifestum Pragense fieri curavit quod de partibus futuris linguae Esperanticae agendis fundamenta statuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Nielsen, T.W., Fitzgerald, R. & Fettes, M. (edd.) (2010): Imagination in Educational Theory and Practice: A Many-sided Vision. Newcastle: Cambridge Scholars.
  • Blenkinsop, S., Fettes, M. & Piersol, L. (edd.): Exploring Ecoportraiture. Book proposal accepted for the Peter Lang Series: [Re]thinking Environmental Education (C. Russell, & J. Dillon, Series Editors). Submission process underway. (co-editor)
  • Nielsen, T.W., Fitzgerald, R. & Fettes, M. (edd.) (2010): Imagination in Educational Theory and Practice: A Many-sided Vision, Newcastle: Cambridge Scholars.
  • Fettes, M. &  Bolduc, S. (edd.) (1998): Towards Linguistic Democracy / Vers la démocratie linguistique / Al lingva demokratio, Rotterdam: Universal Esperanto Association.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]