Marcus Cocceius Nerva (consul 36 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Denarius Romanus (41 a.C.n.) in Asia percussus. Circa caput Marci Antonii legitur : M.ANT.IMP.AVG.IIIVIR.R.P.C.M.NERVA.PROQ.P.

Marcus Cocceius Nerva (natus et mortuus primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus qui a triumviris designatus consulatum anno 36 a.C.n. cum Lucio Gellio Publicola gessit. In bello civili Marcum Antonium in provincias orientales secutus est. Abavus est Nervae Augusti.

De gente[recensere | fontem recensere]

Marcus Cocceius Nerva est homo novus : triumvirorum dominantium tempore primum Coccei Nervae, Narnia in Umbria oriundi, in memoriam historicam prodeunt. Fratrem habuit Lucium, qui praecipuus Brundisinae pacis inter Marcum Antonium et Octavianum conciliator fuisse ab Appiano traditus est. Quatenus cum consule suffecto anni 39 a.C.n. Gaio Cocceio Balbo cognatus fuerit nescitur. Filius, et ipse Marcus Cocceius Nerva nomine, consulatum suffectum anno 21 vel 22 gessit et fidissimus familiaris imperatoris Tiberii erat.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 41 a.C.n. proquaestor pro praetore[1] Marci Antonii in Asia aureis denariisque nomen suum inscripsit[2], ex una parte Marci Antonii effigie signatis, ex altera tum Octaviani, collegae in triumviratu, tum Lucii Antonii, Marci fratris, illo anno consulis. Duo alii quaestores pro praetore eodem anno nummos eisdem typis signaverunt : Lucius Gellius et Marcus Barbatius. Ita velut triumviri monetales orientalis partis imperii Romani fuere (veri triumviri monetales magistratum Romae gerebant). Nonnulli eruditi putant ex Appiani loco[3], ubi Octavianus Lucio Cocceio fratrem se servasse contendit, Marcum Cocceium bello Perusino interfuisse et apud Lucium Antonium anno 40 a.C.n. Perusiae fuisse : quod maxime dubium est.


Ex inscriptionibus in Caria et in Ionia repertis[4] compertum habemus Marcum Cocceium a militibus imperatorem adclamatum esse : unde colligitur legatum pro praetore Marci Antonii in Asia circa 38/37 a.C.n. fuisse[5], inter Munatium Plancum et Gaium Furnium. Qualem victoriam tunc rettulerit difficile dictu est quoniam nihil de ea re in servatis scriptis invenitur : certe triumpho digna visa non est.

Anno 36 a.C.n. consul fuit[6] cum Lucio Gellio et ipso Marci Antonii fautore. Post consulatum nihil de eo accepimus sed Seneca[7] adfirmat Cocceios, e partibus Marci Antonii ad Octavianum transfugas, aliquid momenti in consilio Augusti imperatoris habuisse. Sive ipse sive filius quindecimvir sacris faciundis anno 17 a.C.n. erat, tum cum ludi saeculares celebrabantur[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita hodie legi solent litterae PROQ.P in nummis. At olim proquaestor provincialis a quibusdam ( E. Babelon) legebantur. Nec lectio hodierna omni dubitatione caret.
  2. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia 47-48 et 52. Crawford, Roman Republican coinage, 517/4-6.
  3. Bell. civ. V.61.256.
  4. SEG 4.604 et 49.1437.
  5. Consul designatus enim in illis inscriptionibus dicitur.
  6. Dio Cassius 49.1 et 49.24. AE 1968,480.
  7. De Clementia I.10.
  8. CIL VI, 32323

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]