Marcus Aemilius Scaurus (iunior)

E Vicipaedia
Denarius a Marco Aemilio Scauro signatus, tum cum aedilis curulis erat (58 a.C.n.). Rex Aretas genu subnixus prope camelum ramum olivae porrigit.

Marcus Aemilius Scaurus fuit senator Romanus qui praeturam anno 56 a.C.n. gessit. Nec ad consulatum pervenit quia ambitus damnatus est. Si quidem auctoribus antiquis credimus, homo venalis erat, cui nihil pensi erat nisi pecunia et ambitio. Is est pro quo Cicero orationem Pro Scauro habuit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Patricia gente Aemiliorum natus Marcus Scaurus filius erat senatus principis Marci Aemilii Scauri qui consulatum anno 115 a.C.n. gesserat, et Lepidae Metellae, quae mortuo marito secunda Sullae uxor facta erat. Scaurus adhuc adulescens patrem amisit et a gentis amicis educatus est. Pompeius Magnus, qui sororem Aemiliam Scauram uxorem duxerat, eum tuebatur et in militiam secum duxit. Ipse Muciam Tertiam uxorem duxit, Quinti Mucii Scaevolae filiam nuper ob adulterium Caesaris a Pompeio repudiatam, qui hanc iudicii sui velut censuram aegre tulisse dicitur[1]

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • Anno 66 a.C.n. tertio bello Mithridatico, quaestor Pompeium in Orientem secutus est. Anno 64 a.C.n. in Syriam ex Armenia ab imperatore missus bellum civile in Iudaea flagrare comperit. Tum enim duo fratres Hyrcanus et Aristobulus de regno armis certabant et Hyrcanus, societate cum Nabataeorum rege Areta III facta, fratrem Hierosolymis clausum obsidebat. A legatis amborum fratrum sollicitatus, pecunia multa accepta Aristobulo favit et Aretam obsidionem solvere iussit[2]. At anno 63 a.C.n. ipse Pompeius cum in Syriam advenit, partes Hyrcani maluit atque Hierosolymis expugnatis Aristobulum cum liberis in vincula coniecit antequam Romam secum duceret[3]. A Pompeio Romam proficiscente Scaurus proquaestor pro praetore novae provinciae Syriae cum duabus legionibus relictus[4] mox anno 62 a.C.n. bellum Nabataeotrum regi indixit atque Petram, caput regni, obsidebat nec exercitum abduxit nisi 300 talentorum summa accepta[5]. Anno 61 a.C.n. successorem accepit et Romam rediit.
  • 58 a.C.n. aedilis curulis cum Publio Plautio Hypsaeo factus ludos edidit, quorum vesanam munificientiam[6] Plinius Maior plurifariam vituperabat[7]. Tum ingens aes alienum conflavit. Praeterea communiter cum collega denarios[8] signavit quibus victum a sese quinto ante anno regem Aretam celebrabat. Nam in sua parte denarii regem Aretam genu subnixum camelum manu retinentem et ramum olivae porrigentem expressit cum titulo : M SCAVR EX S.C. AED. CVR. (id est Marcus Scaurus aedilis curulis ex senatus consulto). Variatio parva in exemplaribus invenitur : nam in nonnullis REX ARETAS infra scaenam supra descriptam inscriptus est, in quibus AED CVR supra camelum legitur. Ita Scaurus unus e primis magistratibus monetariis fuit qui non ad maiorum suorum sed ad ipsius res gestas notis nummorum alludere non dubitavit.
  • 56 a.C.n. praetor et anno 55 a.C.n. propraetor in Sardinia fuit. Anno 54 cum consulatum ad proximum annum suffragante Pompeio[9] peteret, a Sardis et Valerio Triario apud repetundarum praetorem Marcum Porcium Catonem ob res in Sardinia gestas accusatus non minus quam sex patronos pro se dicentes praebuit, quorum notissimi sunt Publius Claudius Pulcher, Quintus Hortensius et Cicero qui die 2 septembris orationem Pro Scauro inscriptam habuit[10]. Reus est absolutus quamquam culpa evidentissima fuerat. Anno 53 tamen ambitus accusatus[11] in exsilium proficisci coactus est.

Pontifex circa 60 a.C.n. factus est. Scauri mortis mentio in Maris Mortui voluminibus invenitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Asconius, Argumentum ad Scaurianam.
  2. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.127-132. Ant. Iud. XIV.29-33 et 37.
  3. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.131-158
  4. Appianus, Syr. 255. Ant. Iud. XIV.79
  5. Flavius Iosephus, Bell. Iud. I.159. Ant. Iud. XIV.80-81
  6. Cicero, Pro Sestio 116
  7. E.g. NH XXXVI.2.5. et 24.10-12 (... docebimusque etiam insaniam eorum victam privatis opibus M. Scauri, cuius nescio an aedilitas maxime prostraverit mores maiusque sit Sullae malum tanta privigni potentia quam proscriptio tot milium). etc. Cf etiam Ammianus Marcellinus XXII.15.24
  8. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Aemilia 8-9. Crawford, Roman Republican Coinage, 415/1.Imago denarii apud Dioscuros
  9. Ad Att. IV.15.7. Mox tamen refrixit (Ad Quintum fratrem III.8)
  10. Asconius, In Scaurianam Cf Ad Quintum fratrem II.15 et III.1
  11. Ad Quintum fratrem III.2

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henderson, Carolus. 1958. The Career of the Younger M. Aemilius Scaurus. The Classical Journal 53(5): 194–206.