Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Marcus Aemilius Lepidus (consul 78 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 120 BCE; Roma
Obitus: 77 BCE; Sardinia
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Rector provinciae, Praetor, consul
Munus: Politicus, military personnel

Consociatio

Factio: Populares
Religio: Religio Romana

Familia

Proles: Lucius Aemilius Lepidus Paullus, Marcus Aemilius Lepidus, Lucius Cornelius Scipio

Marcus Aemilius Lepidus (mortuus 77 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum anno 78 a.C.n. gessit una cum Quinto Lutatio Catulo. Primo Sullae fautor ex proscriptionibus rem familiarem auxit. Deinde consul factus in contrarias partes transiit et leges Sullanas rescindere conabatur.

De gente[recensere | fontem recensere]

Praeclara gente patricia Aemiliorum natus Marcus Aemilius Lepidus fuit pater triumviri Lepidi et consulis anni 50 a.C.n. Aemilii Paulli. Tertius filius ei fuit quem Lucio Scipioni Asiatico illi qui consul anno 83 a.C.n. fuit adoptandum tradidit. Qui filius, postquam pater adoptivus a victore Sylla proscriptus est, nisi ipse proscriptus[1] at saltem, ut filius proscripti, a petitione magistratuum legibus Syllanis prohibebatur. Quae fortasse una ex causis fuit cur Aemilius Lepidus ad populares partes tam cupide transfugerit. Nam ille Scipio Aemilianus patrem secundum naturam in seditionem secutus eodem anno 77 a.C.n. apud Albam Pompeiam occisus est[2]. Nomen uxoris Appuleia erat (cum tribuno plebis Lucio Appuleio Saturnino cognata ?).

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 80 a.C.n. praetor in Sicilia erat et repetundarum accusabatur. Anno 79 a.C.n. suffragante maximo studio Pompeio sed reluctante Sylla[3] consul ad proximum annum comitiis renuntiatus est, Lutatio Catulo prior. Magna dissensio inter collegas illos fuit : nam Lepidus leges Sullanas rescindere, exsules revocare, bona publicata et divendita pristinis dominis reddere, tribuniciam potestatem restituere obstantibus summo studio Lutatio et maiore parte senatorum conabatur. Exstat in fragmento Historiarum[4] oratio quaedam eius ad populum, vehemens quidem sed ab ipso Sallustio sine dubio composita. Quin etiam mortuum tunc maxime dictatorem obstabat ne funere publico honoraretur[5]. Nec quicquam ex his rebus efficere potuit adversantibus Catulo et Pompeio et plerisque senatoribus, sed in Etruriam ad seditionem quandam comprimendam cum exercitu a senatu missus postea revocatus Romam redire noluit dum alterum consulatum petit[6]. Immo Marianos milites et duces qui in Gallia Cisalpina et Etruria nondum arma posuerant sibi adiungebat et anno 77 a.C.n. ineunte, quamquam proconsul Galliae Transalpinae et Cisalpinae factus, Lepidus Galliam Cisalpinam Marco Iunio Bruto in tergo obtinendam relinquens exercitum suum Romam contra senatum ducere instituit. Tum suadente Lucio Marcio Philippo, viro consulari, senatus consultum ultimum edictum est cuius verba nobis servavit Sallustius[7] : uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat. Tum enim novi consules nondum creati erant quia comitia haberi non potuerunt : interrex rebus Romanis praeerat, e quo periculum maius fiebat. Nihilominus Lepidus a Quinto Lutatio Catulo, cui praesidium Urbis permissum erat et Gnaeo Pompeio, statim et paene sine pugna in dextera Tiberis ripa ad Campum Martium victus est quia a militibus deserebatur. In Sardiniam effugit ubi paulo post obiit incertum utrum uxoris Appuleiae desiderio quae divortium ei renuntiarat, ut quidem Plinius Maior[8] volebat, an 'morbo et paenitentia' ut scribebat Florus[9]. Quo mortuo eius comites Perperna duce in Hispaniam traduxerunt ubi novum bellum civile Quinto Sertorio duce gesserunt.

Utrum revera popularis fuerit Lepidus an tantummodo simularit ut dominationem Sullanae similem sibi pararet incertum est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Nicolaus Criniti, M. Aimilius Q. F. M. N. Lepidus "Ut ignis in stipula", Mediolani, 1969

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 346 Hic legere potes
  2. Orosius V.22.17.
  3. Plutarchus, Sylla, 24 et Pompeius 15.
  4. I.55.
  5. Plutarchus, Pompeius 15. Appianus, BC I.492-493
  6. Sallustius, Hist. I..67.15 : "Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris...". Plutarchus, Pompeius 16.
  7. Historiae I.77.
  8. NH VII.122 et 186. Similia apud Plutarchum (Pompeius 16) leguntur qui uxorem adulteram fuisse renuntiat.
  9. Epitome II.11.