Marciana Traiana Thamugadi

Marciana Traiana Thamugadi fuit urbs in Africa Romana, a Marco Ulpio Traiano anno 100 ex nihilo condita. Initio colonia Romana erat, sub nomine colonia Marciana Traiana Thamugadi[1].
Etymologia
[recensere | fontem recensere]De origine nominis urbis, Marciana nomen sororis maioris Traiani imperatoris est, et Thamugadi indigenum barbaricum Libycum nomen.
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs anno 100 a Traiano, praecipue e Legione III Augusta, ut colonia Romana condita est. Praeterea, haec est colonia una ex ultimis coloniarum deductionibus in Africa Romana. Id est, colonia ex civibus Romanis, principaliter militibus, constituta. Thamugadis incolae civitatem Romanam habebant et in tribum Papiriam inscripti erant.
Nescitur si incolae in regione habitabant aut si nomen Thamugadis solum nomen loci erat.
Area civitatis est metra quadrata DCCC. In ea forum, theatrum, mercatus, Iovis templum, Capitolium, duo pontes et Traiani arcus sunt. Forma urbis praeclara est quia exemplum typicum coloniae Romanae habetur[2].


Urbs egregie conservata est et, propter hoc, anno 1982 in patrimonium totius mundi UNESCO inscripta est[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ https://www.jstor.org/stable/1192471
- ↑ Guide illustré de Timgad, Ballu Albert
- ↑ https://whc.unesco.org/fr/list/194/
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]Thomas H. Watkins, "Colonia Marciana Traiana Thamugadi: Dynasticism in Numidia", Phoenix, 2002: 84-108.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 35°29′3″N 6°28′7″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Большая российская энциклопедия |