Marcellus Rouff

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Marcellus Rouff
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus Rouff: imago
Nativitas: 4 Maii 1877; Quadruvium
Obitus: 3 Februarii 1936; Lutetia
Patria: Francia, Helvetia

Officium

Munus: poëta, mythistoricus, Rerum gestarum scriptor, biographus, non-fiction writer

Familia

Genitores: Jules Rouff;

Marcellus Rouff (Quadruvii prope Genavam natus die 4 Maii 1877; mortuus Lutetiae die 3 Februarii 1936) fuit diurnarus et mythistoricus. Saepe de re cibaria scribebat. Editionem seriei La France gastronomique cum Curnonsky anno 1921 incepit; anno 1929 cum aliis Academiam gastronomorum constituit.

Lutetiae educatus est ubi pater Iulius domum editorialem Rouff[fr] dirigebat. Marcellus apud scholam Monge et Sorbonam eruditus est. Annis insequentibus artifices, scriptores, editores, ganeones frequentabat; vitas et mythistorias plures composuit: inter has L'Homme et la montagne (1925) de alpinista ficto (sibi haud dissimili), La Vie et la passion de Dodin-Bouffant (1920) et Guinoiseau (1926) de ganeonibus (Camillo Cerf et Curnonsky persimilibus).

Scripta selecta[recensere | fontem recensere]

Marcellus Rouff anno c. 1935 lucis ope pictus
  • 1920 : La Vie et la passion de Dodin-Bouffant gourmet. Lutetiae: Société littéraire de France (editio lacunosa); editio perfecta, 1924 Textus
  • 1921-1928 (cum Curnonsky) : La France gastronomique: guides des merveilles culinaires et des bonnes auberges françaises. 28 voll.
  • 1924 : L'Homme et la montagne. Lutetiae: Émile-Paul frères
  • 1926 : Guinoiseau, ou le Moyen de ne pas parvenir. Lutetiae: Stock, 1926

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Françoise Colin, Et Marcel Rouff créa Dodin-Bouffant. Divione: Françoise Colin, 1988