Marasmiaceae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Marasmius rotula - Lindsey.jpg

Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Agaricales 
Familia : Marasmiaceae 
Roze ex Kühner (1980)
   
Synonyma
Omphalotaceae Bresinsky 1985
Genus typicum
Marasmius Fr. (1835)

Marasmiaceae sunt familia fungorum divisionis Basidiomycotorum cui sunt sporae albae. Eis plerumque est dura stipa, et eae per tempus siccum vietae fieri possunt et deinde refici. Lentinula edodes (Anglice shiitake mushroom), fungus edulis late consumptus, est genus huius familiae. Secundum aestimationem anno 2008, familiae sunt 54 genera et 1590 species.[1]

Familia Omphalatacearum, a Bresinsky anno 1985 descripta[2] ut segregatum ex Tricholomataceis, nunc habetur synonymum Marasmiacearum.[3] Genera olim in illam familiam digesta (inter quae Anthracophyllum, Gymnopus, Lentinula, Marasmiellus, Mycetinis, Rhodocollybia, Omphalotus) nunc in Marasmiaceas digeruntur.

Genera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kirk et al., 2008, p. 401.
  2. A. Kämmerer, H. Besl, et A. Bresinsky (1985), "Omphalotaceae fam. nov. und Paxillaceae, ein chemotaxonomischer Vergleich zwier Pilzfamilien der Boletales," Pl. Syst. Evol. 150:101–117.
  3. Kirk et al., 2008, p. 481.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kirk, P. M., P. F. Cannon, D. W. Minter, et J. A. Stalpers. 2008. Dictionary of the Fungi. Ed. 10a. Wallingford: CABI. ISBN 978-0-85199-826-8.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marasmiaceas spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!