Manuel Maurozomes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manuel Comnenus Maurozomes, Graece Μανουὴλ Κομνηνὸς Μαυροζώμης fuit magnatus Byzantinus qui se cum sultano Rumensi Caichosroa I consociavit. Constantinopole a Cruce signatis quartae expeditionis sacrae anno 1204 expugnatae Manuel Maurozomes provinciam sibi in Phrygia sub aegide sultanatús conquisivit.

Manuel Maurozomes e familia illustri Constantinopolitana ortus est. Fuit fortasse filius Theofodri Maurozomae qui duce Andronico Contostephano inter annos 1168 et 1176 militavit: ille, si Constantinus Varzus recte censet, filiam notham (nomine hodie ignoto) imperatoris Manuelis Comneni in matrimonium duxerit, ob quam rationem filio nomen "Comnenus" gerere licuerit. Sultano Caichosroa I ab Iconio profugo Constantinopolim anno circiter 1200 petivit: ibi uxorem duxit filiam Manuelis Maurozomae, qui iam honorem Caesaris meruerat. Anno 1203 Manuel cum Caichosroa e Constantinopole fugit et Iconium pervenit, ubi anno 1205 Caichosroës sultanatum, a fratre et nepote raptum, sibi vindicavit.

Iam Manuel Maurozomes territoria sibi conquirere conatus est in valle fluminis Maeandri, successu vario: victus enim est eodem anno ab imperatore Nicaeënsi Theodoro Lascare, sed, foederibus mox inter Nicaeënses et Rumenses conclusis, provinciam retinuit circa urbes Chonas et Laodiceam ad Lycum. A quo tempore consiliarius et nobilis fuit apud aulam Selgiukidarum. Filius et nepos eius iuxta Selgiukidas remanserunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brand, Charles M. (1989). "The Turkish Element in Byzantium, Eleventh-Twelfth Centuries". Dumbarton Oaks Papers (Dumbarton Oaks, Trustees for Harvard University) 43: 1–25 
  • Kazhdan, Alexander P. (1991). Kazhdan, Alexander P.. ed. Maurozomes. New York; Oxford: Oxford University Press. pp. 1319–1320. ISBN 978-0-19-504652-6 
  • Magoulias, Harry J., ed. (1984). O City of Byzantium. Annals of Niketas Choniates. Detroit: Wayne State University Press. ISBN 0-8143-1764-2 
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. - pp. 473–475, nota 189

Nexus externi[recensere | fontem recensere]