Manius Acilius Balbus (consul 114 a.C.n.)

Obitus: 2. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Manius Acilius Balbus (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus post annum 114 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Forsitan Manius Acilius Balbus eius pater fuit, qui anno 150 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Acilius anno 117 a.C.n. praetor et anno 114 una cum Gaio Porcio Catone consul fuit[1]. Triumvir monetalis circa 125 a.C.n. fuisse aestimatur atque tum denarium et aeneos nummos signasse. In denario[2] conspicimus ex una parte caput galeatum deae Romae in corona laurea cum litteris BALBVS ROMA et monogrammate numeri XVI qui valorem denarii indicat; ex altera parte Iovem et Victoriam quadrigis vectos cum litteris MN ligatis et ACILI; sub equis scutum Macedonicum. Fortasse in honorem patris sui hanc imaginem elegit qui adversus Macedones pugnasse potuit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Acilius 26 apud Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Wolfgangus Will, "[I 8] A. Balbus, M'" in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 86.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iulius Obsequens, Liber de prodigiis 97; Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis II 29, 56-57
- ↑ Babelon, Acilia 1. RRC 271/1.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus |
Consul 114 a.C.n. cum Gaio Porcio Catone |
Successores: Gnaeus Papirius Carbo et Gaius Caecilius Metellus Caprarius |