Manipulus

E Vicipaedia

Manipulus (vel poetice maniplus) primum fuit tanta copia calamorum, quanta una manu comprehenditur, ut Isidorus in Originibus 18.3.5 declarat: manualis herbarum fasciculus, quem manu quis apprehendit metendo, vel Vergilius in Georgicis 3.297 s.: filicumque maniplis / sternere subter humum. De hac re nomen certae partis sive manus legionis Romanae factum est. Nam, ut apud Isidorum loco citato legimus, temporibus Romuli militibus pro vexillis fasciculos feni fuisse, qua re manipulos nominatos esse. Eadem in Fastis Ovidianis dicuntur.[1]

Manipulus ex 120 militibus, qui in tribus ordinibus quadraginta virorum constabant, compositus erat.

Exercitatio et ordo pugnandi[recensere | fontem recensere]

Nihil magis prodesse constat in pugna, quam ut adsiduo exercitio milites in acie dispositos ordines servent necubi contra quam expedit aut conglobant agmen aut laxent. Nam et constipati perdunt spatia pugnandi et sibi invicem inpedimento sunt, et rariores atque interlucentes aditum perrumpendi hostibus praestant. Necesse est autem statim metu universa confundi, si intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. Producendi ergo tirones sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem dirigendi, ita ut primo simplex et extenta sit acies, ne quos sinus, ne quas habeat curvaturas, ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. Tunc praecipiendum, ut subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is, ad quem respondere solent, ordo servetur. Tertio praecipiendum, ut quadratam aciem repente constituant, quo facto in trigonum, quem cuneum vocant, acies ipsa mutanda est. Quae ordinatio plurimum prodesse consuevit in bello. Iubetur etiam, it instruant orbes, quo genere, cum vis hostium interruperit aciem, resisti ab exercitatis militibus consuevit, ne omnis multitudo fundatur in fugam et grave discrimen immineat. Haec si iuniores adsidua meditatione perceperint, facilius in ipsa dimicatione servabunt. (Vegetius, De re militari 1,26)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Fasti 3.115

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!