Mandricardus

E Vicipaedia
(Redirectum de Mandricardo)
Jump to navigation Jump to search
Mandricardus ab Iulio Schnorr pictus.

Mandricardus[1][2] (Italiane Mandricardo) est persona in Orlando furioso, carmine epico a Ludovico Ariosto scriptore Italico composito.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Rex saracenus Tartarorum, imperator Mongoliae et filius Agricanis regis est. Pater suus Agricanus (Italiane Agricane) principalis operis Matthaei Mariae Boiardi Orlando innamorato antagonista fuit. Mandricardus socius Agramantis regis Maurorum est, qui Europam invasit quia Carolus Magnus patruum suum Troianum interfecerat. Ille Doralici[2], filia regis Granatae et sponsa ducis Saraceni Rodomontis, amore captus est (Liber XIV) et eam rapit. Doralices rege Tartarorum amore capta est et illa Mandricardum Rodomonti praefert. Mandricardus contra Rodomontem et contra Rolandum (Liber XXIII) pugnat. Mandricardus in proelio Zerbinum[2] (Liber XIV) principem Scotiae vincit et occidit, sed post in proelio moritur, a milite Rogerio occisus (Liber XXX).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine latino Mandricardi vide versionem latinam operis.
  2. 2.0 2.1 2.2 De nomina latina vide versionem latinam operis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Di Bandarini, Marco, Mandricardo innamorato, qual tratta d'arme, e d'amore, 1680.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]