Manasses Sogavare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Manasses Sogavare
Res apud Vicidata repertae:
Manasses Sogavare: imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1955; Choiseul Province, Provincia Oro
Patria: Insulae Salomonis

Officium

Officium: Member of the National Parliament of the Solomon Islands, Prime Minister of the Solomon Islands, Prime Minister of the Solomon Islands, Prime Minister of the Solomon Islands, Member of the National Parliament of the Solomon Islands
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Solomon Islands Social Credit Party
Religio: Ecclesia Adventistarum Septimi Diei

Manasses Sogavare, vulgo plenius Manasseh Damukana Sogavare (natus die 17 Ianuarii 1955) est politicus insularum Salomonis.

Parentibus ex insula Choiseul ortis, Manasses Sogavare, in provincia Oro Papuae Novae Guineae natus,[1] apud Tagibangara in insula Choiseul educatus est. Iuxta ministerium vectigalium operam dedit, sed anno 1994 hoc munus renuntiavit ut studia apud universitatem Pacifici Australis in insula Suva persequeretur. In patriam reditus et parlamento insularum Salomonis a die 6 Augusti 1997 legatus, minister a vectigalibus statim factus est, primo ministro Bartholomaeo Ulufa'alu. A quo officio anno 1999 deiectus, gradu magistri rerum commercialium ab universitatem Waikato mox laureatus, primus minister ter meruit, a die 30 Iunii 2000 usque ad 17 Decembris 2001, iterum ab 4 Maii 2006 ad 20 Decembris 2007, denuo ab 9 Decembris 2014 usque adhuc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Solomon Islands Historical Encyclopaedia, aliis fontibus aliter

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Sogavare, Damukana Manasseh (1955 - )" in Solomon Islands Historical Encyclopaedia 1893-1978 (2013)
  • Sinclair Dinnen, Stewart Firth, edd., Politics and State Building in Solomon Islands. Camberrae: Asia Pacific Press, 2008 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Clive Moore, "Uncharted Pacific Waters: The Solomon Islands Constitution and the Government of Prime Minister Manasseh Sogavare, 2006-2007" in History Compass, vol. 6, no. 2, 2008, pp. 488-509

Nexus externi[recensere | fontem recensere]