Man on the Moon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Man on the Moon est pellicula biographica Miloslai Forman moderatoris cinematographici anno 1999 edita, quae de Andrea Kaufman claro comico, cuius partes agit Iacobus Carrey, narrat. Maximam partem pellicula posita est in veris eventibus, sed quaedam partes etiam mutatae sunt. Pellicula nomen accepit ex R.E.M. gregis musici carmine eiusdem nominis, quod Andreae Kaufman dedicatum est.

De morte Kaufman in pellicula[recensere | fontem recensere]

Cave: Argumentum detegetur

Kaufman, comicus insolitus, ioculationes peculiares, de quibus auditores interdum nesciebant, utrum vere an per iocum agitarentur, machinari amabat, et dictitabat se velle mortem suam simulare. Mortuus est anno 1984 tantum 35 annos natus, et tum nonnulli censebant eum revera usque vivere.

Kaufman saepe in spectaculis partes Antonii "Tony" Clifton actitabat, qui alter ego quoque eius dici potest. Revera nonnumquam partes Clifton egit etiam Robertus Zmuda, amicus Andreae Kaufman. In pellicula, Andrea iam mortuo, Clifton in spectaculo quodam canit. Dein revelatur Zmuda apud auditoribus esse; hoc modo, utrum Kaufman vere mortuus sit an non, in medio relinquitur.

Partes principales[recensere | fontem recensere]

cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!