Fabrica Tobiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Malleus gigans Tobiae)
Malleus Tobiae, qui dicitur
Mallei cadentes tres
Machinae vaporariae pars una

Fabrica Tobiae (Theodisce: Tobiashammer) malleus gigans aqua motus cum incude in Germania in septentrione Luisenthal est anno 1482 constructa. Anno autem 1983 in situ museum instituerant.

Historia et confectiones[recensere | fontem recensere]

Index musei

Officina fabri ferrarii prima anno 1482 ad ripam fluminis Ohra constructa est. Anno 1592 domnus Tobias Albrecht cuncta acquisivit unde et nomen complexus hodiernum. In principio ibi tres mallei ferrarii rota movebantur.

Conficiebantur res ferreae (e.g. falces, rastra, gladii, lanceae, vomeres dentaliaque pro aratris); postea tractabant res cupreas et conficiebantur caccabi, ahena caldaria, instrumenta cerevisiae coquendae, hirneae, vasa, aenula et similia. Aeraminum cupreorum, quae saeculo XX adhuc elaborata sunt, sonus clarissimus a multis et hodie laudatur.

Familia Albrecht usque 1816 ergasterium retinuit, postea multi possessores alternabantur. Ex anno 1850 fabricae maioratae sunt valde. Malleum magnum alterum necnon casam ad laminas ferreas erigebant. Administratoria ala anno 1882 constructa thermopolium factum est ubi apud ostiola et tesseras introitus et catalogos emere potueris.

Anno 1972 complexum caducum institores fabricae rerum chalybearum Stahlverformungswerk Ohrdruf sibi astrinxerunt et anno 1983 prima vice visitatores huc invitati sunt. Quotannis spectaculum magnum fit quod vocatur Symposium fabrorum ferrariorum: anno 2009 artifices in ferro fudendo tribus ex continentibus orti convenerunt ad Fridericum Kühn honorandum. Tunc multi artifices et sculptores ferrarii artificia plura et bella confecerunt, quorum partem et nunc videris (e.g. Nymphaeam grandem Alfredi Habermann sive Os Rogerii Roehl).

Museum et technica[recensere | fontem recensere]

In partibus quibus visitatores haud prohibentur admirari possunt mallei gigantes quinque, laminarum tractandarum camera, machinae rebus acuendis aptae, furni nonnulli. Torrente adfluente rota omnia constanter movet. Olim exsistebant circa 40 rotae ad rivulum tantummodo 10 chiliometra longum institutae.

Inde ab anno 1988 in museo machina vaporaria exhibetur quae inter maximas Europae totius numeratur; metretarum 305 et virium equinarum duodecim milium est . Origo machinae in Unterwellenborn (Circuli Saalfeld-Rudolstadt) est, in officina metallurgica Maxhütte, ubi usque annum 1985 stabat. Visitatoribus ambulantibus curiosis eius mechanismus libenter monstratur praesentaturque.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfgang Schmidt, Wilfried Theile: Denkmale der Produktions- und Verkehrsgeschichte. Teil 1, VEB Verlag für Bauwesen, Berolini 1989, ISBN 3-345-00312-0
  • Eberhard Wächtler: Tobiashammer Ohrdruf, Stahlverformungswerk Ohrdruf 1987
  • Manfred Beckert: Metallgestaltung im Tobiashammer. 25 Jahre Metallgestalter-Symposium im Tobiashammer, Steinbeis-Edition 2008, ISBN 3-938062-29-0
  • Tobiashammer: ein Kunstbuch, Verlag für Schweißen und Verwandte Verfahren, DVS-Verlag 1999

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Malleum Tobiae spectant.