Latinitas nondum censa

Maia Parnas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Maia Parnas
Res apud Vicidata repertae:
Maia Parnas: imago
Nativitas: 15 Maii 1974; Tiraspol'
Patria: Transnistria

Officium

Officium: Prime Minister of Transnistria, Prime Minister of Transnistria
Munus: statesperson

Consociatio

Maia Parnas anno 2013 picta

Maia Ioannis filia Parnas seu Russice Майя Ивановна Парнас (Tiraspol' in urbe nata die 15 Maii 1974) est oeconoma et politica Transnistriae.

Maia Parnas alumna est universitatis Tyraspolitanae. Ibi iurisprudentiae studuit, deinde rebus oeconomicis apud annexum Tyraspolitanum Academiae Gestionis et Iuris Moscuensis. Ab anno 2004 in parlamento rei publicae Transnistriae atque brevi temporis spatio anno 2012 iuxta ipsum praesidem Eugenium Ševčuk operam dedit. A die 29 Martii 2012 usque ad 28 Novembris 2013 ministra ab oeconomia meruit, sed ab hoc die prima vicariarum iuxta primam ministram Tatianam Turanskaja. Cui ab 13 Octobris 2015 usque ad 30 Novembris eiusdem anni ad interim in primum ministerium substituta est. Tatiana Turanskaja die 2 Decembris 2015 ab officio a praeside demissa, eodem die Maia Parnas rursus ad interim promota est. Officio usque ad diem 23 Decembris eiusdem anni functa est, successore Paulo Prokudin.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides et primi ministri Transnistriae