Mahometus ibn Nāyif

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mahometus ibn Nāyif
Res apud Vicidata repertae:
Mahometus ibn Nāyif: imago
Nativitas: 30 Augusti 1959; Iedda
Patria: Arabia Saudiana

Officium

Officium: deputy crown prince
Munus: Politicus, minister

Consociatio

Religio: Secta Sunnitica

Familia

Genitores: Nayef bin Abdul-Aziz Al Saud;
Familia: House of Saud

Memoria

Laurae: Grand Officer of the Legion of Honour, Order of Abdulaziz al Saud, Order of the Republic Medal of Turkey

Mahometus ibn Nāyif ibn ʿAbd al-ʿAzīz Āl Saʿūd, litteris Arabicis محمد بن نايف بن عبد العزيز آل سعود (Geddae die 30 Augusti 1959 natus) est nobilis et politicus Arabiae Sauditae.

Filius est Nāyif ibn ʿAbd al-ʿAzīz familiae regnantis Saʿūd. Collegium Lewis et Clark Portlandiae in Oregonia frequentavit sed sine lauris abscedit. Iuxta tabularium inquisitionum foederale Civitatum Foederatarum ab anno 1985 usque in 1988, iuxta ministerium vigilum metropolitanum Londiniense ab 1992 usque in 1994 studia securitatis contra tromocratiam secutus est. In patriam reditus minister adiutorius a securitate anno 1999, minister vicarius a rebus internis anno 2004, minister principalis a rebus internis die 5 Novembris 2012 factus est. Insuper die 29 Aprilis 2015 princeps coronatus i.e. regno heres nominatus est a rege Salmān.

Rex nihilominus filium suum Mahometum ibn Salmān praeferens, iam ministrum a munitione merentem, ad dignitatem principis coronati die 21 Iunii 2017 elevavit, Mahometo ibn Nāyif ab officiis omnibus eodem die deiecto.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Kerry Riadi die 6 Maii 2015 cum Mahometo ibn Nāyif colloquens, cuius successor futurus Mahometus ibn Salmān ad fundum videtur