Mahometus Husnius Mubarakus

Mahometus Husnius Mubarakus[1] (Arabice plenius محمد حسني سيد مبارك Muḥammad Ḥusnī Mubārak, natus Musalihae in oppido provinciae al-Minufiyya die 4 Maii 1928; die 25 Februarii 2020 mortuus), miles et alumnus Academiae Militaris Aegyptiae Cairi, ab anno 1981 ad annum 2011 fuit praeses Aegypti.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Mubarakus legatus militum et praepositus aeroplanorum militarium Aegypti factus est. Anno 1975, Anwar El Sadat tum praeses eum vicarium praesidem Aegypti nominavit. Die 6 Octobris 1981, Sadat a sicariis interfecto, ipse praeses factus est et ad annum 1982 etiam primus minister erat. Dum magistratum tenuisset, semper ex electionibus victor evenit; sed mense Ianuario 2011, multi incolae manifestationibus postulaverunt ut se magistratu abdicaret, quod dictator rem publicam regeret. Die 1 Februarii oratione nuntitavit se electione mensis Septembris candidatum praesidis non iam fore, sed ad hunc diem magistratu functurum esse[2]; nihilominus, die 11 Februarii 2011 se munere abdicavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cognomen Latinum Mubarakus (-i) apud diarium interretialem Ephemeris nuncupatum: Dominicus Caveosanus, "FUIT!", Ephemeris (2012): "Qui de falsa Mubaraki “nepticula” fecit ut in orbe terrarum cachinnaretur."
- ↑ Commentarius NZZ online (Theodisce).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mahometum Husnium Mubarakum spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
|
Mahometus Nağīb 1953 • Gamal Abdel Nasser 1954/1956 • Anwar al-Sādāt 1970 • Ḥusnī Mubārak 1981 • Mahometus Mursī 2012 • Adlī Manṣūr 2013 • Abd al-Fattāḥ al-Sīsī 2014 محمد نجيب • جمال عبد الناصر • محمد أنور السادات • محمد حسني مبارك • محمد مرسي • عدلي محمود منصور • عبد الفتاح السيسي Opus geopoliticum • Duces civitatum Africanarum hodiernarum • Duces civitatum Asiaticarum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Aegypti | |