Latinitas nondum censa

Mahometus Bassa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mahometus Bassa,[1][2] usitatiori nomine Turcico Zal Mahmud Paşa (e Bosnia ortus; mortuus anno 1580)[3] fuit annis fere 1544/1553 inter vesiriis Suleimani Magnifici sultani tertius (primo vesirio Rustano).

Is Gerardo Veltvycko, Sacri Romani Imperii legato, anno 1545 abeunti, Vous avez mangé le pain avec nous dixit; ne prenez pas en mauvaise part si avons quelquefois usé de termes et parolles que n'est coustume d'user ... J'espère que nous serons amys et que nous pourrons visiter l'ung l'autre.[4] ("Panem cum nobis edisti ... Ne mala parte habeas si interdum verbis et sententiis haud urbanis usi sumus ... Spero nos amicos fore et unum alterum visitare posse.")

Dicitur eundem iussu sultani de interfectione filii Mustaphae anno 1553 curavisse et propter hanc rem agnomen Zal i.e. "carnifex" meruisse. Iussu Mahometi Bassae mulierisque Şah Sultan (filiae sultani Selimi II)[5] aedificata est anno fere 1577 meschita Zal Mahometi Bassae, architecto Sinan. Ibi sepulcra Mahometi Bassae uxorisque visitantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mahemet Bassa": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae IV p. 278
  2. "Mahomet Bassa" in epistolis Francogallicis Gerardi Veltvycki (vide p. 88 apud Google Books)
  3. Ita tr:wiki
  4. Srećko M. Džaja; Günter Weiss, ed., Austro-Turcica 1541-1552 (p. 88 apud Google Books)
  5. Ita paginam de meschita historicam

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]