Martinus Comensis (magister coquinarius)

E Vicipaedia
(Redirectum de Magister Martinus)
Wikidata Martinus Comensis (magister coquinarius)
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Comensis (magister coquinarius): imago
Martinus Comensis (magister coquinarius): imago
Nativitas: 1430s; Torre
Obitus: 15. saeculum; Italia
Patria: Ducatus Mediolanensis, Helvetia

Martinus Comensis, vulgo maestro Martino nuncupatus, magister coquinarius, saeculo XV exeunte floruit. Auctor fuit libri de arte coquinaria Italice compositi, usque in annos recentissimos inediti, in manuscriptis quattuor servati. Textus ab amico Platina in opere suo Latino De honesta voluptate et valetudine saepe citatus his verbis ipsius Platinae recognitus est:

Coquum habeat arte et longa experientia doctum, patientem laboris et qui laudari in ea re maxime cupiat. Careat is omni squalore ac spurcitia, cognoscat apposite carnium piscium holerum vim atque naturam ut quid assum quid elixum quid frictum fieri debeat deprehendat. Caleat gustu decernere quae salita nimis et quae fatua sunt. Novicomensi nostra aetate coquorum principi, et a quo obsoniorum conficiendorum rationem accepi, sit omnino, si fieri potest, persimilis. Non sit gulosus et edax, ut Marisius Gallus, ne quod dominum edere oportet ipse intercipiat et devoret.[1]
Martinus Comensis, Libro de arte coquinaria (ms. W: Bibliotheca Congressus): titulus

"Magister Martinus" saepe in documentis papalibus, "Martinus Comensis" ab amico Platina (infra citato),[2] sed in manuscripto R operis sui ipsius (infra citato) "magister Martinus de Rubeys" nominatur. Italiane in eodem manuscripto magistro Martino di Rossi dela valle de Bregna appellatur.

E Blegnio in Valle Brunia ortus,[3] Martinus laboravisse censetur Mediolani apud aulam Francisci Sfortiae ab 1457 (forsitan et antea) usque in 1462.[4] Certe iuxta cardinalem patriarcham Ludovicum Trevisanum meruit, qui die 22 Martii 1465 mortuus erit. "Familiaris" aulae paparum Pauli II et Sixti IV usque in 1484 titulo "coquus secretus" operam dedit: ibi pro certo Platinam cognovit.[5] Denuo apud mercennariorum ducem Ioannem Iacobum Trivultium meruit.[6]

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Martinus Comensis, Libro de arte coquinaria (ms. F: collectus privatus): titulus a Bartholomaeo Sanvito exscriptus

Liber de re culinaria, quem magister Martinus componebat, non ante saeculum XX sub eius nomine e prelo prodit, sed plures aut ab eo docti aut e manuscriptis quae scribi iussit artem coquinariam didicerunt divulgaveruntque. Imprimis Bartholomaeus Platina, ut ipse confessus est, multa a Martino Comensi dicta in libro suo De honesta voluptate et valetudine anno fere 1474 edito comprehendit: "Quem coquum, dii immortales, Martino meo Comensi conferes, a quo haec quae scribo magna ex parte sunt habita: Carneadem alterum dices si de rebus praepositis ex tempore diserentem audieris".[2] Insuper auctor libri culinarii Epulario (Venetiis, 1517), qui "Ioannes de Rosselli" se nominavit Francicumque esse praetendit, praecepta fere omnia ex opere Martini dempsit.

Initium praecepti Per fare uno pastello in una pignatta: ms. V (Vaticanus Urb. Lat. 1203) f. 6r, a Bartholomaeo Sanvito exscriptus

Quattuor codices manuscripti opera magistri Martini nostro tempore conservant, videlicet:

  • F: Textus calligraphicus, dum Martinus iuxta patriarcham Ludovicum Trevisanum merebat confectus (ergo ante huius mortem anno 1465 obitam), postea in collectionibus privatis semper inclusus (olim Ambrosii Firmin-Didot et Hieronymi Pichon), anno 1974 Londinii venditus, ineditus.[7]
  • W: Textus calligraphicus, Martino non iam iuxta Trevisanum merente scriptus (fortasse post annum 1465) olim ad Iosephum Dommers Vehling pertinens, qui primus auctorem "magistrum Martinum" amicitiamque cum Platina recognovit, hodie Vasingtoniae in Bibliotheca Congressus servatus.[8] Editio fac-simile cum versione Anglica anno 2005 divulgata est.[9]
  • R: Textus scriptura modestiore, recenter Ripae ad Benacum lacum in bibliotheca civica repertus. E fragmento separato, a C. Benporat edito, textum post annum 1501 confectum esse constat quia epulum nuptiale Nicolai Trivultii eo anno celebratum describitur (an Martino vivente haud scimus). Ad caput indicis praeceptorum legitur: "Magistri Martini de Rubeys coqui Illustrissimi domini domini Ioanni Iacobi Trivultii de modo et ordine observandi in coquina". Ad caput ipsorum praeceptorum legitur: "Libro de cosina composto et ordinato per lo egregio homo magistro Martino di Rossi della valle de Bregna Mediolanensis diocessis descenduto de la villa de Turre nato della casa de Sancto Martino Vidualis coquo dell Illustrisime signore Joanni Iacobo Trivultio etc. expertissimo in questa arte et como legeray prudentissimo".[10] Editio fac-simile anno 1993, editio textualis anno 1996 divulgatae sunt.[11]
  • V: Manuscriptus Vaticanus (ms. Urb. Lat. 1203), titulo "Epulario" saeculo XVI addito.[12] Textus anno 1996 divulgatus est.[13]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operis
  • Luigi Ballerini, Jeremy Parzen, edd., Maestro Martino: Libro de Arte Coquinaria. Mediolani: Guido Tommasi, 2001 (Italiane)
  • Luigi Ballerini, Jeremy Parzen, Stefania Barzini, edd., The Art of Cooking: The First Modern Cookery Book, composed by the eminent Maestro Martino of Como. Berkeleiae: University of California Press, 2005. ISBN 978-0-520-92831-2 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • C. Benporat, "Un frammento inedito di Maestro Martino" in Appunti di Gastronomia vol. 26 (1998) pp. 109-121
  • C. Benporat, ed., Cucina italiana del Quattrocento (Florentiae, 1996) pp. 79-231 (Italiane)
  • Aldo Bertoluzza, ed., Libro di cucina del maestro Martino de Rossi. Tridenti: UCT, 1993 (Italiane)
  • Emilio Faccioli, ed., Arte della cucina. Libri di ricette, testi sopra lo scalco, i trinciante e i vini dal XIV al XIX secolo (vol. 1. Mediolani, 1966) pp. 115-204 (Italiane)
  • Gillian Riley, Bruno Laurioux et al., edd., Maestro Martino: Libro de Arte Coquinaria (CD-ROM. Quercupoli: Octavo, 2005. ISBN 1-891788-83-3) (Italiane, Anglice)
Eruditio
  • G. Chiesi, "Martino Rossi: un cuoco bleniese alla corte ducale" in C. Benporat, ed., Cucina italiana del Quattrocento (Florentiae, 1996) pp. 11-15
  • Nancy Harmon Jenkins, "Two Ways of Looking at Maestro Martino" in Gastronomica vol. 7 (2007) pp. 97–103 JSTOR
  • Bruno Laurioux, "De Jean de Bockenheim à Bartolomeo Scappi: cuisiner pour le pape entre le xve et le xvie siècle" in Armand Jamme, Olivier Poncet, edd., Offices et papauté (XIVe-XVIIe siècle) (Romae: Publications de l’École française de Rome', 2005[a]) pp. 303-330 [comprehendit et Martinum Comensem]
  • Bruno Laurioux, "Le prince des cuisiniers et le cuisinier des princes: nouveaux documents sur maestro Martino" in Médiévales no. 49 (2005[b])
  • Claudia Märtl, "Humanistische Kochkunst und kuriale Ernährungsgewohnheiten um die Mitte des 15. Jahrhunderts" in Herrschaft und Kirche im Mittelalter, Gedenksymposium zum ersten Todestag von Norbert Kamp (Brunsvici, 2001) pp. 47-70
  • Mary Ella Milham, "Platina and Martino’s Libro de arte coquinaria" in R. Schnur et al., edd., Acta Conventus Neo-Latini Hafniensis (Binghamton: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 1994) pp. 669–673 Textus
  • "Martino de Rossi" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2007) pp. 310-312
  • Gillian Riley, "Platina, Martino, and Their Circle" in Harlan Walker, ed., Cooks and other people: proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery (Totenais: Prospect Books, 1996) (pp. 214-219 apud Google Books)
  • Simon Varey, "Medieval and Renaissance Italy: A. The Peninsula" in Melitta Weiss Adamson, ed., Regional Cuisines of Medieval Europe: A Book of Essays (Londinii: Routledge, 2002) pp. 85-112
De manuscriptis
  • Albinia Catherine De La Mare, Laura Nuvoloni et al., Bartolomeo Sanvito: the life and work of a Renaissance scribe. Lutetiae: Association internationale de bibliophilie, 2009
  • Mary Ella Milham, "The manuscripts of Platina's De honesta voluptate" in Scriptorium vol. 26 (1972) p. 129
Recensiones praeceptorum culinariorum
  • David S. Walddon, "From Menu to Regipe to Meal: a Renaissance wedding banquet" in Harlan Walker, ed., The Meal: Proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery, 2001 (Prospect Books, 2002. ISBN 1903018242) (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie