Jump to content

Marsyas Pellaeus

E Vicipaedia
(Redirectum de Macedonica (Marsyas))
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgoteli, regis ipsius sculptori, adscripta, et fortasse circa annum 325 facta

Marsyas Pellaeus, Periandri filius (Graece Μαρσύας Περιάνδρου Πελλαῖος; urbis Pellae incola; Alexandri Macedonis aequalis) fuit auctor operis historiam Macedoniae tractantis, in quo narratae sunt res Macedonicae nec non expeditio Alexandri usque ad Syriam anno 331 a.C.n. captam. Opera Marsyae Pellaei hodie omnino deperdita sunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Macedonica
  • De Alexandri educatione

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]