Ma (dea)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Comana iuxta Zelam inter Amasiam et Sebasteiam in Ponto sita.

Ma fuit una ex magnis matribus quae in Anatolia antiquis temporibus venerabantur. Nomen ipsum matrem significabat. Praecipuum templum Comanis in Ponto situm erat. Maxima dea fuit et in Cappadocia et in Ponto. Cultus eius a militibus Sullanis et eorum captivis Romam introductus est, ubi deae Latinae Bellonae plerumque adsimulata est. Victoriam enim bello dabat et imperatori Sullae in somnio apparuerat.

Fanatici huius deae, ut Corybantes Cybelae, armati saltabant atque, musica sensus hebetante, membra lacerantes proprio sanguine aram et signum divinum aspergebant. Tum etiam futura confusis vocibus vaticinabantur. Quae orgia Romani diu aspernati sunt : quapropter novus cultus Cappadocis deae sub ritibus similibus et iam notis a Gallis Magnae Matris perfectis latuit. Pompam Cybelae fanatici Ma aut Bellonae sequebantur.

Fontes[recensere | fontem recensere]