Jump to content

Lysimachus (princeps Aegypti)

E Vicipaedia
Wikidata Lysimachus (princeps Aegypti)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3. saeculum a.C.n.; Alexandria
Obitus: 221 a.C.n.;
Patria: Macedonia

Familia

Lysimachus (Graece Λυσίμαχος) (natus saeculo III a.C.n. atque mortuus 221 a.C.n.), filius Ptolemaei II atque Arsinoës I, fuit princeps Aegypti dynastiae Ptolemaeorum.[1]

Lysimachus secundus filius regis Aegypti Ptolemaei II atque frater futuri regis Ptolemaei III Berenicesque (postea uxor regis Seleucidarum Antiochi II) erat. Etiam avus maternus Lysimachus, ille rex Macedonum, hoc nomen habebat.

Repudiata atque exiliata matre a patre suo, Lysimachus cum fratribus a secunda uxore regis, Arsinoë II, adoptatus est. Mortuo fratre Ptolemaeo III, anno circiter 221 a.C.n., Sosibius, minister novi regis Ptolemaei IV, eum interfecit.[1]

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 Vide paginam "Lysimachus" apud Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology, 1870. (Anglice)