Lynn Conway

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lynn Conway
Res apud Vicidata repertae:
Lynn Conway: imago
Nativitas: 2 Ianuarii 1938, 10 Ianuarii 1938; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: computer scientist, ingeniarius, inventor, electrical engineer
Patronus: IBM, Universitas Michiganensis, PARC

Memoria

Laurae: Computer Pioneer Award, John Price Wetherill Medal, Harold Pender Award, Computer History Museum fellow, Society of Women Engineers Achievement Award, NCWIT Pioneer in Tech Award

Lynn Conway (nata die 10 Ianuarii 1938 in oppido White Plains civitatis Novi Eboraci) est artis electricae informaticaeque perita, inventrix ac activista transgenera Americana.

Anno 1955, studium ad Institutum Technologiae Massachusettense coepit sed anno 1958 reliquit. Deinde de anno 1961 usque ad annem 1963 ad Universitatem Columbiae studuit.

Ab anno 1964 operaria societatis IBM erat, sed eo tempore persona masculina; anno 1968 transexualitatem suam patefecit et statim a IBM dimissa est. Etiam a suas filias videndo prohibita est. Deinde cum auxilio Harrii Benjamin[de] chirurgiam permutationis sexus ad feminam subiit. Nunc persona feminina ac nomine novo vitam continuabat sine patefactione transsexualitatis suae.

Et mulier artis electricae, integrato circuito VLSI cum Carver Mead studuit ac una cum eo librum praeclarum Introduction to VLSI Systems scripsit. Deinde technologias computatralias in instituto militario Civitatum Foederatarum exploravit. Anno 2012 IEEE documentum de studio VLSI a Lynn Conway facto publicavit.[1]

Post statum professoris Universitatis Michiganensis hodie emerita est.

Anno 1999 iterum transsexualitatem suam patefecit et se activistam iuribus humanis hominum transgenerorum fecit. Laboravit pro aequalitate in occasione laboris et abrogatione status morbi mentis transexualitatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]