Lygii
Appearance

Lygii vel Ligii vel Lugii fuerunt gens Germana antiqua a Tacito memorata[1] quae in Silesia (hoc est in meridionali Poloniae hodiernae parte) habitasse creditur. In Quo Vadis, celeberrima Henrici Sienkiewicz mythistoria, heroine Lygia filia regis Lygiorum fuisse dicitur quae obses Romanis data post mortem patris derelicta in domo Auli Plautii cum populari suo Urso educatur.
Secundum Tacitum late patentes Lygii in plures civitates dividebantur e quibus potentissimas nominat: Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Nahanarvalos. Eorum nomen fortasse e deo Lug ductum est, quod Celticam originem indicaret[2] (cf. Lugdunum).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Germania 43.2. Annales 12.29-30. Strabo, Geographica, VII, 1, 3. Ptolemaeus 2.11.
- ↑ Encyclopédie de l'Arbre celtique
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Helmut Castritius, Günter Neumann, "Lugier". In: Reallexikon der Germanischen Altertumskunde. Band 19, de Gruyter, Berolini, 2001
- Étienne Wolff, "Relire aujourd'hui Quo vadis", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2002: 217-231
- Herwig Wolfram, The Roman Empire and its Germanic peoples, University of California Press, 1997. Nonnullae paginae apud Guglum librorum