Lycurgus (orator)

E Vicipaedia
Wikidata Lycurgus (orator)
Res apud Vicidata repertae:
Lycurgus (orator): imago
Lycurgus (orator): imago
Nativitas: 390 a.C.n.; Athenae
Obitus: 324 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae

Familia

Proles: Habron
Familia: Eteobutadae

Memoria

Sepultura: Kerameikos

Lycurgus, Lycophronis filius e demo Butades (Graece Λυκοῦργος; natus ca. 390, mortuus 324 a.C.n.), fuit unus e decem oratoribus Atticis, vir magni nominis, qui duodecim annis reditus civitatis suae magna innocentia administravit[1] accerrimus malorum accusator. E quindecim orationibus quae Lycurgo tribuebantur,[2] una tantum, cui titulus "Contra Leocratem" servata est.[3]

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eteobutadarum sacerdotum gente ortus quae e rege mythico Erechtheo originem ducere gloriabatur[4] Lycurgus, ut multi alii, Isocratis et Platonis discipulus fuisse narrabatur. Eius avus Lycurgus et ipse appellatus a triginta tyrannis occisus publico funere honoratus erat[5]. Ab anno 338 aerario publico praepositus (in quo officio Eubulo successit) prosperitatem civitatis restituit[6], unde classem portusque ampliavit, theatrum lapideum Dionysi Lyceumque gymnasium aedificavit, ferias magnificentiores fecit[7]. Iam anno 335 Macedonibus suspectus erat et Alexander eius traditionem frustra petivit[8]. Item anno 324 divinis honoribus regi decretis sese opponebat[9]. Ob abstinentiam in magistratu gerendo magna auctoritate fruebatur et magna severitate adhibita velut morum censor post Chaeronensem cladem esse voluit. Primo Lysiclem strategum qui Chaeroneae imperabat accusavit et morte damnatus est[10]. Mox Areopagitam Autolycum et oratorem Demadem et sycophantas Aristogitonem et Menesaechmum apud iudices convicit[11]. Item ob peccata quae nobis nonnumquam minora videntur per eisangeliam, hoc est per actionem ad traditores destinatam, reos privatos quosdam homines faciebat pro quibus duas apologias ab Hyperide compositas adhuc habemus (Pro Lycophrone et Pro Euxenippo). Unica Lycurgi oratio servata Contra Leocratem simili modo Leocratem per eisangeliam proditionis accusat. Mortuo Lycurgo quia rationes aerarii sibi non constabant eius filii in carcerem coniecti sunt unde ab Hyperide (oratio Pro Lycurgi liberis[12]) defensi exire eis licuit.

Amatorem tragicae poesis fuisse Lycurgum manifestum est. Nam textum trium magnorum poetarum tragicorum, Aeschyli Sophoclis Euripidis, ne varietur stabilivit[13], cum antea actores ad libitum eum mutarent. Quin etiam in unica oratione quam legere hodie possumus pluries poetas citat et in primis longum locum ex Euripidis Erechtheo recitat.

Moriens tres filios ex uxore Callisto reliquit[14]. Anno 306 a.C.n. Stratocle suffragante Lycurgus statua[15] honoratus est et ex decreto maximus natu ex eius prole in prytaneo cenaturus erat[16].

Opus servatum [17][recensere | fontem recensere]

  • Contra Leocratem (ΚΑΤΑ ΛΕΩΚPΑΤΟΥΣ) oratio circa 331 a.C.n. habita [2]
Argumentum: Post tolerata Chaeroneae pericula decretum fecit Atheniensium populus, ut nemo ex urbe alio se conferret neque aut liberos aut uxores in alium locum traduceret. Leocrates igitur quispiam urbem egressus, Rhodum accessit, dein Megara pervenit, tandem Athenas rediit; atque cum istic cum fiducia ageret, accusationem adversus eum ceu proditorem Lycurgus instituit. Status est appellationum conflictio : fatetur enim Leocrates se reliquisse quidem urbem, sed haudquaquam prodidisse tamen. Alii dicunt coniecturam esse a consilio, ceu eius qui profectum quidem se ex urbe haud infitietur, de cuius tamen instituto haud satis constet, qua mentis sententia sit egressus, proditionisne an negotiationis causa. Alii intentionem dicunt: affirmat enim se non proditionis sed negotiationis causa reliquisse urbem. Est autem idem huius orationis argumentum cum ea, quam adversus Autolycum scripsit. Leocrati saluti fuit quod suffragiorum numerus utrimque par fuit, quod pro reo faciebat[18]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diodorus Siculus, lib. XVI, 88: "οὗτος γὰρ τῶν τότε ῥητόρων μέγιστον ἔχων ἀξίωμα καὶ δώδεκα μὲν ἔτη τὰς προσόδους τῆς πόλεως διοικήσας ἐπαινουμένως", i.e."[Lycurgo] qui maximam inter ejus aetatis oratores dignitatem habebat, et vectigalia civitatis viginti (sic in editione Didot, sed vere "δώδεκα", duodecim, ut scribit Hoffmannus) annos multa cum laude administrarat" [1]
  2. Vita 843c.
  3. Pavanetto, p. 30
  4. Vita 843e.
  5. Vita 841b
  6. Diodorus Siculus XVI.88.
  7. Vita 841c-d. Pausanias, Descriptio Graeciae I.29.16
  8. Plutarchus, Vita Phocionis XVII.2 et Vita Demosthenis XXIII.4. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XVII.15.
  9. Vita 842d.
  10. Diodorus Siculus XVI.88.
  11. Vita 843d.
  12. Oratio Ὑπὲρ τῶν Λυκούργου παιδῶν.Hic habes celebrem locum ab Apsine servatum.. Cf Vita Lycurgi in Vitis decem oratorum 842e quae tamen Hyperidem omnino omittitː secundus patronus fuisse videtur.
  13. Vita 841f. Cf. Johanna Hanink, Lycurgan Athens and the making of classical tragedy, Cambridge University Press, 2014. Nonnullae paginae apud Guglum librorum. Recensio critica
  14. Vita 842f-843a.
  15. Pausanias I.8.2. De alia statua lignea cum liberis suis vide Vita 843f.
  16. IG II² 457 Cf Vita 843c et 841c.
  17. Titulus et argumentum ab editione Didot demptum
  18. Aeschines, Contra Ctesiphontem 252.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Contra Leocratem (graece) et (francogallice)

Fontes communes[recensere | fontem recensere]

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
  • Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)