Latinitas nondum censa

Lyceum Scientiarum Humanarum (Italia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lyceum Scientiarum Humanarum est, in Italia, genus scholae secundariae, quae dicitur, alterius gradus, cuius propria est inclinatio quaedam ad scientias humanas, id est de homine, praesertim ad anthropologiam culturalem, ad psychologiam, ad sociologiam, ad paedagogiam. Duae sunt Lycei Scientiarum Humanarum formae, quarum altera "translaticia" appellatur, altera "oeconomica-socialis". Lyceum Scientiarum Humanarum est, sicut et cetera lycea Italica, quinquennale et ad id discipuli accedere possunt post octonos omnino annos scholis frequentandis peractos.

Lyceum Scientiarum Humanarum, in annum scholarem 2010/2011 ministra Maria Stella Gelmini auctrice primum institutum, originem ducit ab Instituto Magistrali, quod magistros ludorum seu scholarum "elementariarum" formabat et quadriennium singulis discipulis erat frequentandum necnon, in sua forma posteriore, accessum ad Facultatem Magisterii, in studiorum universitate, sine ullo additamento permittebat, ad ceteras vero facultates tantummodo anno completivo interposito.