Lutterun

Locus: 51°59′24″N 10°16′16″E
Numerus incolarum: 2 310
Situs interretialis
Nomen officiale: Lutter am Barenberge
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Bokenum, Hahusa, Langelshemium, Walmde
Lutterun[1] (Theodisce Lutter am Barenberge) est pristinum commune et praesens vicus communis Langelshemii in Saxonia Inferiori in Circulo Goslariensi situs. Ad Lutterun etiam viculi Naun[1] (Theodisce Nauen) et Ostluttera[2] pertinent. Ab anno 1974 Lutterun ad eiusdem nominis commune generale pertinebat. Kalendis Novembribus autem anni 2021, dissoluto Lutterune communi generali, Lutterun vicus urbis Langelshemii factum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lutterun anno 956 ab imperatore Ottone I conditum est pars abbatiae Gandersi. Postea possessio Guelforum factum est. Die 27 Augusti 1626 ibi pugna magna Belli tricennalis apud Lutterun facta est. Annis 1807 - 1813 ad Regnum Westphaliae pertinuit. Tum ad Ducatum Brunsvici translatum est, quod anno 1918 in formam Rei Publicae redactum est[3]. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 ad commune generale Lutterun accessit. Kalendis Novembribus autem anni 2021, dissoluto Lutterune communi generali, Lutterun vicus urbis Langelshemii factum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutterun spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Vide NOB X Die Ortsnamen des Landkreises Goslar.[nexus deficit], ubi dicitur "(...) jus silve, que vulgariter Ludandal dicitur (...) in villa Lutterun in pago Ventsgoi (...) in villa que Naun vocatur (...)".
- ↑ Germanica toponyma cum suffixo -er plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-era-ae". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -er : -era (...)".
- ↑ Solum pars Ostluttera anno 1815 ad Regnum Hannoveranum pervenit, deinde ab anno 1866 pars Borussiae facta est et cum circulo Goslariensi anno 1941 ad Brunsvicum translata est.

