Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lusus Scotorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turma Canadiensis lusu Scotorum in Olympiis hiemalibus 2006 certat.

Lusus Scotorum[1][2][3] (qui plurimis linguis hodiernis curling nominatur) est ars athletica hiemalis, cuius finis est lapides rotundos ex granito confectos in campo congelato ita, ut in circulum in gelu descriptum labantur, protrudere. Lusoribus gelu scopis verrere, ut cursum lapidis mutent, licet.

Certamen lusūs Scotorum ex octo aut decem partibus constat. In quaque parte binis turmis trium aut quaternorum lusorum octonis lapidibus uti licet. Unus ex lusoribus lapidem protrudit et tres alii gelu verrent, sit ita arbitrantur. Turma, quae lapidem propius medium circuli sitam quam lapides alterae turmae habet, tantum puncta, quantum lapidum propius medium circuli iacent quam lapides alterae turmae, meretur. Omnibus partibus peractis turma, quae plus punctorum habet, vincit. Si autem numerus punctorum aequus est, partes extraordinariae adduntur, donec puncta differunt.

Imagines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce curling. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.
  2. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum. (ordine verborum "Scotorum lusus")
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "curling" (ordine verborum "Scotorum lusus").

Nexus externi[recensere | fontem recensere]