Lupus Karadžić

E Vicipaedia
Wikidata Lupus Karadžić
Res apud Vicidata repertae:
Lupus Karadžić: imago
Nativitas: 26 Octobris 1787; Tršić
Obitus: 26 Ianuarii 1864, 7 Februarii 1864; Vindobona
Patria: Imperium Ottomanicum, Principality of Serbia

Officium

Officium: Mayor of Belgrade
Munus: Linguista, Rerum gestarum scriptor, Interpres, scriptor, Bible translator, legatus, collector of fairy tales, anthropologus, philologus, ethnographer, laographus
Patronus: Universitas Belgradensis

Consociatio

Familia

Coniunx: Ana Karadžić
Proles: Mina Karadžić, Dimitrije Karadžić

Memoria

Sepultura: St. Michael's Cathedral

Lupus Stephani filius Karadžić[1] (Serbice Вук Стефановић Караџић / Vuk Stefanović Karadžić, die 26 Octobris[2] anno 1787 natus et 26 Ianuarii[3] 1864 Vindobonae mortuus) fuit grammaticus, philologus, lexicographus Serbicus, abecedarii et linguae Serbicae hodiernae conditor.

Opera[recensere | fontem recensere]

Carminum Serbicorum popularium novem volumina collegit et edidit. Artem grammaticam Serbicam primam composuit necnon lexicon Serbicum. Evangelium Serbice vertit. Abecedarium Serbicum hodiernum ex abecedario linguae Slavicae Ecclesiasticae composuit, sex litteris novis additis (Јј Љљ Њњ Ћћ Ђђ Џџ), 19 sublatis et 24 servatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Se ipsum in libris Lupum Stephani filium sine nomine familiari nuncupat.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 6 Novembris Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 7 Februarii Gregoriano.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon