Luisenthal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In meridie belli vici Luisenthal

Luisenthal vicus est in Circulo Gothensi in Thuringia; Kalendis Ianuariis 2016 incolas 1273 habuit. Altitudo vici 450 metrorum super mare est. Hodie oppidum finitimum Ohrdruf servitia administratoria pro Luisenthal exercet impletque. Olim huc in vallem Ohratal veniebant multi periegetes ex tota Europa hieme praesertim nartatum. Nomen vico dederat ducissa Ludovica Dorothea (Saxonia-Mainingia).

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Ruina castelli Käfernburg cum belfredo 15 metrorum in colle ad meridiem stat et vicum custodit. Alliciunt homines et Museum de cerevisia facienda cum caupona et lacus structilis Ohratalsperre. Circumcirca ire licet in semitis 13 chiliometra longis. Ne obliviscaris visitationem Musei technici Fabricae Tobiae ubi mola et machina vaporaria gigans inveniuntur, quae aedis ad septentrionem sita est.

Commeatus publicus[recensere | fontem recensere]

Annos 140 ante linea ferriviaria inter Gotam et Gräfenroda aperta est, cui statio propria in Luisenthal fuit. Mense Decembri 2011 hamaxostichae motiones omnes sistere proh dolor debuerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luisenthal spectant.