Latinitas nondum censa

Ludus anseris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula ludi anseris

Ludus anseris est lusus tabellarius duorum vel plurium lusorum in quo calculi moventur ritu intricato tesseris duabus iactis. Tabella e sexaginta tribus mandris sive casillis constat per quas lusores vicissim calculos suos ad centrum semitae spiralis promovere conantur. Saeculo fere sexto decimo creatur, ut videtur: textus huius saeculi ludum nominant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!