Ludovicus Savotus

E Vicipaedia
De nummis antiquis tractatus : tituli pagina (1627)

Ludovicus Savotus vel Savotius (Francice Louis Savot), natus Sedoloci circa 1579 et mortuus circa 1640, fuit medicus et numismatista Francicus. Architecturae quoque plurimam operam dedit ut qui praeclarum tractatum de aedificiis privatis composuit, in quo multa consilia dabat eis qui domos aut aedificare aut pretio comparare cupiunt, in primis de rebus ad sanitatem inhabitantium pertinentibus : L'architecture française des bastimens particuliers (1624).

Opera[recensere | fontem recensere]

De vita Ludivici Savoti, qui humili loco natus erat, pauca tradita[1]. At opera eius exstant haec :

  • Le Livre de Galien, de l'art de guérir par la saignée, traduit du grec. Ensemble un Discours dédié à messieurs les médecins de Paris sur les causes pour lesquelles on ne saigne pas encore tant ailleurs qu'à Paris et pourquoy quelques médecins mesme ont détracté de cette pratique de Paris. Par Louis Savot, Parisiis : P. Mettayer, 1603 et ab anno 1633 in miscellaneis Toutes les oeuvres charitables de Philibert Guybert.[2] inscriptis pluries reeditus, adnotationibus a Guidone Patino additis.
  • Nova, seu verius nova-antiqua de causis colorum sententia ... Ejusdem, De tetragoni Hippocratici significatione contra chymicos observatio, Parisiis : ex Officina Plantiniana, apud Hadrianum Perier, 1609[3][4].
  • Discours sur le subject du colosse du grand roy Henry posé sur le milieu du Pont Neuf de Paris : Ou il est traicté de l'origine des statues ..., Parisiis : chez Nicolas de Montroeil, sine anno [circa 1615][5]
De architectura tractatus : titulus.
  • L'Architecture françoise des bastimens particuliers. Composée par Me. Louis Savot, medecin du roy, & de la faculté de medecine en l’Université de Paris. Où il est traitté non seulement des mesures & proportions que doit avoir un bastiment, tant en son tout & pourpris qu’en chacune de ses parties ; mais aussi de plusieurs autres choses concernant ce suject, utiles & advantageuses, non seulement pour les bourgeois & seigneurs qui font bastir, mais aussi pour beaucoup d’autres sortes de personnes, comme il se verra à la table des chapitres. A Paris, chez Sebastien Cramoisy, ruë Sainct Jacques aux Cigognes. M. DC. XXIV[6]. Quae dissertatio primum anno 1642 reedita est ac deinde additis figuris et commentario a Francisco Blondel noviter anno 1673[7] et 1685 publicata.
  • Discours sur les médalles antiques, divisé en quatre parties. Esquelles il est traicté si les mèdalles antiques estoient monnoyes de leur matière: de leur poids: de leur prix: de la valeur qu'elles peuvent avoir aujourd'huy, selon qu'elles sont rares ou communes, antiques et vrayes, ou bien modernes, contrefaites ou moulées : Quelles sont celles qui sont telles : Par quels moyens & marques il faut les recognoitre : Et de plusieurs autres choses peu cogneuës concernant les monnoyes, les métaux, les minéraux, les mesures & poids antiques : Comme on le pourra voir plus amplement par la lecture de la table des chapitres. Par M. Louis Savot Medecin du Roy, & de la Faculté de Medecine en l'Université de Paris. A Paris, chez Sébastien Cramoisy, rüe Saint Jacques, aux cigognes. M. DC. XXVII[8]. Quae dissertationes a Ludolpho Neocoro (Germanice Ludolph Küster) Latine conversae in tomo XI Thesauri Graeviani anno 1699 edito leguntur[9].

Discours sur les médalles antiques[recensere | fontem recensere]

Secundus post Antonium Pisonem[10] scriptor erat Ludovicus Savotius qui Francogallice de nummis antiquis in universum dissereret, cum librum Discours sur les médalles antiques... anno 1627 publicavit. Illud optimum -ut quidem in illa aetate potuit- opus septimo decimo saeculo superatum non est : nam ut qui ab adulescentia naturalibus studiis delectabatur, Savotus non tantum figuras et titulos in nummis expressos explicabat sed etiam de metallorum mixturis et ponderibus diligentissime inquirebat, falsariorum modernorum artificia detegebat atque quomodo illorum imitationes a genuinis nummis antiquis distingui possent patefaciebat. Praeterea ut paucis ante annis aedificatores de materiarum proprietatibus et pretio certiores fecerat in tractatu de architectura, sic in hoc libro collectoribus raritatem et pretium uniuscuiusque nummi antiqui indicare conatus est. Quod tum adeo novum visum est ut pars ad Imperatores Romanos spectans in linguam Latinam a Patricio Iunio mox conversa et abbreviata postea in Ioannis Lelandi de rebus Britannicis collectanea publicata sit sub titulo De raris et communibus Impp. Romanorum nummis iudicium[11][12]. In magna controversia numismatistarum illius aetatis Savotius recte probat contra Sebastiani Erizzi sententiam innumerabiles orbiculos metallicos e terra erutos et variis figuris signatos non mera numismata commemorativa fuisse sed veram monetam qua quotidie utebantur antiqui Romani.

Eheu, quia Savotus dives non erat, eius liber imaginibus omnino carebat.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Praecipuus fons de vita eius erat prooemium (Avant-propos) Antonii Blondel ad reeditionem architecturae anno 1673.
  2. [1]
  3. Prima dissertatio apud Guglum librorum
  4. Hic secundam dissertationem legere potes
  5. Genevieve Bresc-Bautier, 'Henri IV au Pont-Neuf', In-situ revue des patrimoines, 2010(14).
  6. Textus apud Gallica
  7. Textus apud Gallica
  8. Textus apud Gallica
  9. 1132-1325 : Dissertationes de nummis antiquis in quatuor partes divisae auctore Ludovico Savoto
  10. Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines : Plus une exposition particuliere de quelques planches ou tables. A Paris, Par Mamert Patisson Imprimeur du Roy, au logis de Robert Estienne M.D.LXXIX Textus
  11. Tomus V : 271-282, quod hic legere possis
  12. Opusculum Wratislaviae anno 1686 a Daniele Landringeo editum sub titulo Notitia Numorum Antiquorum : Tam Impp. Roman. et Graecor. quam Augustarum, prout rari sunt, vel communes et ipsum, siquidem Ioh. Chr. Hirsch in Bibliotheca numismatica (1760 p.113)credimus, Savotus latinitate donatus fuisse videtur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]