Ludovicus Dyer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ludovicus Dyer (Sicagi Illinoesiae 1851–1908) fuit educator et auctor Americanus. Gradum A.B. in Collegio Harvardiano anno 1874, alterumque gradum in Collegio Balliolensi Universitatis Oxoniensis anno 1878 accepit. Munera professoris adiutoris linguae Graecae in Universitate Harvardiana (1881–1887), lectoris in Instituto Lowelliano (1889) et Collegio Balliolensi (1893–1896), ac professoris adiutoris Graecae in Universitate Cornelliana (1895–1896) sustinuit. Acroases in Institutione Regali annis 1896 et 1900 habuit, seriemque acroasium in Universitate Californiae produxit, quae in multis collegiis et universitatibus iteravit. Introduction to the Study of Political Economy, librum Ludovici Cossa, edidit (1893), atque:

  • The Greek Question and Answer (1884)[1]
  • Studies of the Gods in Greece (1891)[2]
  • Oxford as it is (1902)[3]
  • Machiavelli and the Modern State (1904)[4]
  • The Olympian Council House and Council (1908)[5]

Notae[recensere | fontem recensere]