Ludovicus Bernardus Coclers

E Vicipaedia
Ludovicus Bernardus, imago sui anno 1780 delineata.

Ludovicus Bernardus vel Ioannes Baptista Bernardus Coclers (vulgo Louis Bernard seu Jean Baptiste Bernard Coclers; Leodii aut Traiecti Mosae die 5 Maii anno 1741 natus; Leodii die 20 Aprilis anno 1817 mortuus) pictor scalptorque Flandricus fuit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Effigies Johannis Bernardi Bicker.

Ioannis Baptistae Petri Coclers filius,[1] Leodii principis episcopi pictor,[2] G. J. Coclers et M. L. Coclers frater atque Bernardi e Gulielmi Coclers pater, refector clarus fuit, sed etiam artifex operumque mercator.[1] Primum patris discipulus fuit,[3][2] et postea Romae studuit ab anno 1759 usque ad 1762.[4][1][2] In urbibus Leodio, Traiecto Mosae, Ulpia Noviomago Batavorum, Lugduno Batavorum (ab anno 1771 usque ad 1780 et anno 1787), Dordraci (1783), Lutetiae (1787-1789 et 1798) Amstelodamique (1789-1815) versatus est.[1][2]

Praecipue effigies creavit et generis argumenta, figurae interioraque expressit[1] etiam cum parvae misurae picturis.[5] Opera eius a Francisco et Dirck Hals atque Hadriano de Ostade, quorum sectator putari potest, adductae sunt[1], sed Gabrielis Metsu, Godefridi Schalcken, Francisci de Mieris[6][2] et Gerardi Dou picturis animum quoque concitavit.[7] Ut scalptor, rationibus miscellaneis usus est.[8] Pingendi forma eius comparari potest cum Thomae Worlidge illa.[8]

Bernardus Coclers, Maria Lambertine Coclers, Leonardus Defrance et Henricus Hoogers discipuli eius fuerunt[1].

Ludovicus Bernardus Coclers quoque operum colligens fuit atque collectiones eius venditae sunt anno 1789 annoque 1816[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Bernardum Coclers spectant.