Ludovicus Büchner

E Vicipaedia
Philosophus Ludovicus Büchner, anno 1894

Ludovicus Ludwig Büchner (natus die 28 Martii 1824 Darmstadii, mortuus die 30 Aprilis 1899 ibidem) fuit medicus et philosophus Germanus necnon scriptor scientificus. Ei fratres fuere Georgius Büchner, scriptor inclutissimus et Alexander Büchner, litterarum eruditus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Medicinae studuit inde ab anno 1843 Giessae, Argentorati, Herbipoli et Vindobonae. Postea medicus fuit Darmstadii antequam anno 1852 habilitationem Tubingae faceret et privatim docere coepisset. Ibi scriptis suis praetitulatis »Kraft und Stoff« (Francofurti 1855) ita homines excitavit, ut universitas ei statim relinquenda esset et reditus Darmstadium instaret. Huc reversus denuo infirmos sanare solitus est.

Operibus suis gratissimis Büchner multis in hominibus studium in historia naturali necnon philosophia expergefecit, ut opus magnum supra citatum quasi catechismus materialismi nominare fas sit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Posterioribus scriptis porro sodales ad studia scientifica ineunda atque aestimanda duxit, inter quae mentionis digna sint haec: »Natur und Geist« (Lipsiae tertia in editione 1876); »Physiologische Bilder« (Lipsiae tertia in editione 1886); »Aus Natur und Wissenschaft« (Lipsiae tertia in editione 1874); »Die Darwinsche Theorie« (Lipsiae quinta in editione 1890); »Der Mensch und seine Stellung in der Natur« (Lipsiae tertia in editione 1889); »Der Gottesbegriff und dessen Bedeutung in der Gegenwart« (tertia in editione sub titulo »Gott und die Wissenschaft«, Lipsiae 1897); »Aus dem Geistesleben der Tiere« (Lipsiae quarta in editione 1895); »Liebe und Liebesleben in der Tierwelt« (Lipsiae altera in editione 1885); »Tatsachen und Theorien aus dem naturwissenschaftlichen Leben der Gegenwart« (Berolini altera in editione 1887); »Das künftige Leben und die moderne Wissenschaft« (Lipsiae altera in editione 1889); »Fremdes und Eigenes aus dem geistigen Leben der Gegenwart« (Lipsiae altera in editione 1890); »Das goldene Zeitalter oder das Leben vor der Geschichte« (Berolini altera in editione 1891); »Darwinismus und Sozialismus« (Berolini 1894); »Am Sterbelager des Jahrhunderts« (Giessae altera in editione 1900).

Insuper interpres fuit operis Caroli Lyell »Das Alter des Menschengeschlechts« (Lipsiae altera in editiono 1873). Editum autem post eius mortem est opus »Im Dienste der Wahrheit«, florilegium quoddam cum symbolis scientificis et biographia (Giessae 1899) quod edendum curavit Alexander Büchner.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon', vol 3. Lipsiae 1905, p. 551, (hic in interreti.)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreas W. Daum: Wissenschaftspopularisierung im 19. Jahrhundert. Bürgerliche Kultur, naturwissenschaftliche Bildung und die deutsche Öffentlichkeit, 1848–1914. Oldenbourg, Monaci 2002, ISBN 978-3-486-56551-5.
  • Axel W. Bauer: Büchner, Ludwig Friedrich Karl Christian. Apud: Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, Wolfgang Wegner (edd.): Enzyklopädie Medizingeschichte. De Gruyter, Berolini / Novi Eboraci 2005, ISBN 3-11-015714-4, p. 219.
  • Peter Berglar: Der neue Hamlet. Ludwig Büchner in seiner Zeit (= Hessische Beiträge zur deutschen Literatur. ISSN 0440-7512). Gesellschaft Hessischer Literaturfreunde, Darmstadt 1978.
  • Heiner Boehncke, Peter Brunner, Hans Sarkowicz: Die Büchners oder der Wunsch, die Welt zu verändern. Societäts-Verlag, Francofurti ad Moenum 2008, ISBN 978-3-7973-1045-3.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicus Büchner spectant.