Ludificatio Kalendarum Aprilium
Ludificatio Kalendarum Aprilium [1] quotannis Kalendis Aprilibus fit. Quae dies iocorum est, cum alius alio falsis seu vanis mandatis seu negotiis illudat. In societate mercantili exempli gratia collegae dicitur: "Nonne audivisti? Hodie prima hora post meridiem conventus omnium in atrio erit!" Sed certe hoc prorsus inventum est, et collega credulus in cassum in atrium it.
In diurnariis Kalendis Aprilibus editis sunt nuntii ficti quibus lectores vel lectrices credulae ludibrio habentur.
De origine diei morum
[recensere | fontem recensere]Originem moris nescimus. Forsitan in antiquitate Romana Kalendis Aprilibus dies feria Veneri deae dedicata fuit, qua die mores nostrae aetatis orti sint. [2]
Hispania et America Latina
[recensere | fontem recensere]In Hispania et America Latina eiusmodi mores Kalendis Aprilibus non habentur, sed die Sanctorum Innocentium (i. e. 28 Decembris).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Ludificatio Calendarum Aprilium": PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).
- ↑ Germanice de Kalendis Aprilibus.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludificationem Kalendarum Aprilium spectant. |