Ludi Saeculares (17 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ludi Saeculares (Graece Σεκουλάρια) primum sub hoc nomine a die 31 Maii 17 a.C.n. usque ad diem 3 Iunii celebrati sunt, iussu principis Augusti. Ille in ludis quos "Saeculares" appellavit se restituere praetendit seriem ludorum Terentinorum anno 456 a.C.n. coeptam. Praesides ludorum fuerunt Augustus ipse et M. Agrippa. In commentario cuius titulus est princeps sic refert: "Pro conlegio XVvirorum magister conlegii, collega M. Agrippa, ludos saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci."

Ludi studio C. Atei Capitonis ordinati sunt. Augustus se inspiratione Oraculi Sibyllini cuiusdam motum esse adseveravit; cuius textum (incipit " Ἀλλ´ ὁπόταν μήκιστος ἵκῃ χρόνος ἀνθρώποισι") praebet Zosimus in Historia nova. Quindecimviri Sacris Faciundis qui de his ludis operam dederunt in inscriptione CIL VI 32323 sic enumerati sunt:

XV·VIR·ADFVERVNT·IMP·CAESAR·M·AGRIPPA·Q·LEPIDVS·POTITVS·MESSALLA·C·STOLO·C·SCAEVOLA·C·SOSIVS
C·NORBANVS·M·COCCEIVS·M·LOLLIVS·C·SENTIVS·M·STRIGO·L·ARRVNTIVS·C·ASINIVS·M·MARCELLVS·D·LAELIVS
Q·TVBERO·C·REBILVS·MESSALLA·MESSALLINVS

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!